1.
Tanta quosdam dementia tenet ut sibi contumeliam fieri
putent posse a muliere. Quid refert quam <beatam> habeant, quot
lecticarios habentem, quam oneratas aures, quam laxam sellam? aeque inprudens
animal est et, nisi scientia accessit ac multa eruditio, ferum, cupiditatium
incontinens. Quidam se a cinerario inpulsos moleste ferunt et contumeliam
vocant ostiari difficultatem, nomenculatoris superbiam, cubiculari supercilium:
o quantus risus inter ista tollendus est, quanta voluptate inplendus animus ex
alienorum errorum tumultu contemplanti quietem suam!
2.
'Quid ergo? sapiens non accedet ad fores quas durus ianitor
obsidet?' Ille vero, si res necessaria vocabit, experietur et illum, quisquis
erit, tamquam canem acrem obiecto cibo leniet nec indignabitur aliquid
inpendere ut limen transeat, cogitans et in pontibus quibusdam pro transitu
dari. Itaque
illi quoque, quisquis erit qui hoc salutationum publicum exerceat, donabit:
scit emi aere venalia. Ille pusilli animi est qui sibi placet quod ostiario libere
respondit, quod virgam eius fregit, quod ad dominum accessit et petit corium;
facit se adversarium qui contendit, et, ut vincat, par fuit
3.
'At sapiens colapho percussus quid faciet?' Quod Cato, cum
illi os percussum esset: non excanduit, non vindicavit iniuriam, ne remisit
quidem, sed factam negavit; maiore animo non agnovit quam ignovisset.
4.
Non diu in hoc haerebimus; quis enim nescit nihil ex his
quae creduntur mala aut bona ita videri sapienti ut omnibus? Non respicit quid
homines turpe iudicent aut miserum, non it qua populus, sed ut sidera
contrarium mundo iter intendunt, ita hic adversus opinionem omnium vadit.
|