1.
Desinite itaque dicere: 'non accipiet ergo sapiens
iniuriam, si caedetur, si oculus illi eruetur? Non accipiet contumeliam, si
obscenorum vocibus inprobis per forum agetur? si in convivio regis recumbere infra
mensam vescique cum servis ignominiosa officia sortitis iubebitur? si quid
aliud ferre cogetur eorum quae excogitari pudori ingenuo molesta possunt?'
2.
In quantumcumque ista vel numero vel magnitudine creverint,
eiusdem naturae erunt: si non tangent illum parva, ne maiora quidem; si non
tangent pauca, ne plura quidem. Sed ex inbecillitate vestra coniecturam capitis
ingentis animi, et cum cogitastis quantum putetis vos pati posse, sapientis
patientiae paulo ulteriorem terminum ponitis; at illum in aliis mundi finibus
sua virtus conlocavit, nihil vobiscum commune habentem.
3.
Quaere et aspera et quaecumque toleratu gravia sunt
audituque et visu refugienda: non obruetur eorum coetu et qualis singulis,
talis universis obsistet. Qui dicit illud tolerabile sapienti, illud
intolerabile, et animi magnitudinem intra certos fines tenet, male agit: vincit
nos fortuna, nisi tota vincitur.
4.
Ne putes istam Stoicam esse duritiam, Epicurus, quem vos
patronum inertiae vestrae adsumitis putatisque mollia ac desidiosa praecipere
et ad voluptates ducentia, 'raro' inquit 'sapienti fortuna intervenit.' Quam paene emisit viri vocem! Vis tu fortius loqui et illam ex
toto summovere?
5.
Domus haec sapientis angusta, sine cultu, sine strepitu,
sine apparatu, nullis adservatur ianitoribus turbam venali fastidio
digerentibus, sed per hoc limen vacuum et ab ostiariis liberum fortuna non
transit: scit non esse illic sibi locum ubi sui nihil est.
|