1.
Quodsi Epicurus quoque, qui corpori plurimum indulsit,
adversus iniurias exsurgit, quid apud nos incredibile videri potest aut supra
humanae naturae mensuram? Ille ait iniurias tolerabiles esse sapienti, nos iniurias
non esse.
2.
Nec enim est quod dicas hoc naturae repugnare: non negamus
rem incommodam esse verberari et inpelli et aliquo membro carere, sed omnia
ista negamus iniurias esse; non sensum illis doloris detrahimus, sed nomen
iniuriae, quod non potest recipi virtute salva. Uter verius dicat videbimus: ad
contemptum quidem iniuriae uterque consentit. Quaeris quid inter duos intersit?
quod inter gladiatores fortissimos, quorum alter premit vulnus et stat in
gradu, alter respiciens ad clamantem populum significat nihil esse et intercedi
non patitur.
3.
Non est quod putes magnum quo dissidemus: illud quo de
agitur, quod unum ad vos pertinet, utraque exempla hortantur, contemnere
iniurias et, quas iniuriarum umbras ac suspiciones dixerim, contumelias, ad
quas despiciendas non sapiente opus est viro, sed tantum consipiente, qui sibi
possit dicere: 'utrum merito mihi ista accidunt an inmerito? Si merito, non est contumelia, iudicium est; si
inmerito, illi qui iniusta facit erubescendum est.'
4.
Et quid est illud quod contumelia dicitur? In capitis mei
levitatem iocatus est et in oculorum valetudinem et in crurum gracilitatem et
in staturam: quae contumelia est quod apparet audire? Coram uno aliquid dictum
ridemus, coram pluribus indignamur, et eorum aliis libertatem non relinquimus
quae ipsi in nos dicere adsuevimus; iocis temperatis delectamur, inmodicis
irascimur.
|