|
1.
C. Caesar, inter cetera vitia quibus abundabat
contumeliosus, mira libidine ferebatur omnis aliqua nota feriendi, ipse materia
risus benignissima: tanta illi palloris insaniam testantis foeditas erat, tanta
oculorum sub fronte anili latentium torvitas, tanta capitis destituti et ~emendacitatis~
capillis adspersi deformitas; adice obsessam saetis cervicem et exilitatem
crurum et enormitatem pedum. Inmensum
est, si velim singula referre per quae in parentes avosque suos contumeliosus
fuit, per quae in universos ordines: ea referam quae illum exitio dederunt.
2.
Asiaticum Valerium in primis amicis habebat, ferocem virum
et vix aequo animo alienas contumelias laturum: huic in convivio, id est in
contione, voce clarissima qualis in concubitu esset uxor eius obiecit. Di boni,
hoc virum audire, principem scire, et usque eo licentiam pervenisse ut, non
dico consulari, non dico amico, sed tantum marito princeps et adulterium suum
narret et fastidium!
3.
Chaereae contra, tribuno militum, sermo non pro manu erat,
languidus sono et, ni facta nosses, suspectior. Huic Gaius signum petenti modo
Veneris, modo Priapi dabat, aliter atque aliter exprobrans armato mollitiam;
haec ipse perlucidus, crepidatus, auratus. Coegit itaque illum uti ferro, ne
saepius signum peteret: ille primus inter coniuratos manum sustulit, ille
cervicem mediam uno ictu decidit; plurimum deinde undique publicas ac privatas
iniurias ulciscentium gladiorum ingestum est, sed primus vir fuit qui minime visus
est.
4.
At idem Gaius omnia contumelias putabat, ut sunt ferendarum
inpatientes faciendarum cupidissimi: iratus fuit Herennio Macro, quod illum
Gaium salutaverat, nec inpune cessit primipilari quod Caligulam dixerat; hoc
enim in castris natus et alumnus legionum vocari solebat, nullo nomine
militibus familiarior umquam factus, sed iam Caligulam convicium et probrum
iudicabat coturnatus.
5.
Ergo hoc ipsum solacio erit, etiam si nostra facilitas
ultionem omiserit, futurum aliquem qui poenas exigat a procace et superbo et
iniurioso, quae vitia numquam in uno homine et in una contumelia consumuntur.
6.
Respiciamus eorum exempla quorum laudamus patientiam, ut
Socratis, qui comoediarum publicatos in se et spectatos sales in partem bonam
accepit risitque non minus quam cum ab uxore Xanthippe inmunda aqua
perfunderetur. Antistheni mater barbara et Thraessa obiciebatur: respondit et deorum
matrem Idaeam esse.
|