1.
Sed iam procedente oratione ostendam quam non sint quae videntur
mala: nunc illud dico, ista quae tu vocas aspera, quae adversa et abominanda,
primum pro ipsis esse quibus accidunt, deinde pro universis, quorum maior dis
cura quam singulorum est, post hoc volentibus accidere ac dignos malo esse si
nolint. His adiciam fato ista sic ire et
eadem lege bonis evenire qua sunt boni. Persuadebo deinde tibi ne umquam boni viri
miserearis; potest enim miser dici, non potest esse.
2.
Difficillimum ex omnibus quae proposui videtur quod primum
dixi, pro ipsis esse quibus eveniunt ista quae horremus ac tremimus. 'Pro ipsis
est 'inquis 'in exilium proici, in egestatem deduci, liberos coniugem ecferre,
ignominia adfici, debilitari? 'Si miraris haec pro aliquo esse, miraberis
quosdam ferro et igne curari, nec minus fame ac siti. Sed si cogitaveris tecum
remedii causa quibusdam et radi ossa et legi et extrahi venas et quaedam
amputari membra quae sine totius pernicie corporis haerere non poterant, hoc
quoque patieris probari tibi, quaedam incommoda pro iis esse quibus accidunt,
tam mehercules quam quaedam quae laudantur atque adpetuntur contra eos esse
quos delectaverunt, simillima cruditatibus ebrietatibusque et ceteris quae
necant per voluptatem.
3.
Inter multa magnifica Demetri nostri et haec vox est, a qua
recens sum; sonat adhuc et vibrat in auribus meis: 'nihil' inquit 'mihi videtur
infelicius eo cui nihil umquam evenit adversi. 'Non licuit enim illi se
experiri. Ut ex voto illi fluxerint omnia, ut ante votum, male tamen de illo di
iudicaverunt: indignus visus est a quo vinceretur aliquando fortuna, quae
ignavissimum quemque refugit, quasi dicat: 'quid ergo? istum mihi adversarium
adsumam? Statim arma summittet; non opus est in illum tota potentia mea, levi
comminatione pelletur, non potest sustinere vultum meum. Alius circumspiciatur
cum quo conferre possimus manum: pudet congredi cum homine vinci parato.
4.
'Ignominiam iudicat gladiator cum inferiore componi et scit
eum sine gloria vinci qui sine periculo vincitur. Idem facit fortuna:
fortissimos sibi pares quaerit, quosdam fastidio transit. Contumacissimum
quemque et rectissimum adgreditur, adversus quem vim suam intendat: ignem
experitur in Mucio, paupertatem in Fabricio, exilium in Rutilio, tormenta in
Regulo, venenum in Socrate, mortem in Catone. Magnum exemplum nisi mala fortuna
non invenit.
5.
Infelix est Mucius quod dextra ignes hostium premit et ipse
a se exigit erroris sui poenas, quod regem quem armata manu non potuit exusta
fugat? Quid ergo? felicior esset, si in sinu amicae foveret manum?
6.
Infelix est Fabricius quod rus suum, quantum a re publica vacavit,
fodit? quod bellum tam cum Pyrrho quam cum divitiis gerit? quod ad focum cenat
illas ipsas radices et herbas quas in repurgando agro triumphalis senex vulsit?
Quid ergo? felicior esset, si in ventrem suum longinqui litoris pisces et
peregrina aucupia congereret, si conchyliis superi atque inferi maris pigritiam
stomachi nausiantis erigeret, si ingenti pomorum strue cingeret primae formae
feras, captas multa caede venantium?
7.
Infelix est Rutilius quod qui illum damnaverunt cau sam
dicent omnibus saeculis? quod aequiore animo passus est se patriae eripi quam
sibi exilium? quod Sullae dictatori solus aliquid negavit et revocatus tantum
non retro cessit et longius fugit? 'Viderint 'inquit 'isti quos Romae
deprehendit felicitas tua: videant largum in foro sanguinem et supra
Servilianum lacum (id enim proscriptionis Sullanae spoliarium est) senatorum
capita et passim vagantis per urbem percussorum greges et multa milia civium
Romanorum uno loco post fidem, immo per ipsam fidem trucidata; videant ista qui
exulare non possunt.'
8.
Quid ergo? felix est L. Sulla quod illi descendenti ad
forum gladio summovetur, quod capita sibi consularium virorum patitur ostendi
et pretium caedis per quaestorem ac tabulas publicas numerat? Et haec omnia
facit ille, ille qui legem Corneliam tulit.
9.
Veniamus ad Regulum: quid illi fortuna nocuit quod illum
documentum fidei, documentum patientiae fecit? Figunt cutem clavi et quocumque
fatigatum corpus reclinavit, vulneri incumbit; in perpetuam vigiliam suspensa
sunt lumina: quanto plus tormenti tanto plus erit gloriae. Vis scire quam non
paeniteat hoc pretio aestimasse virtutem? refige illum et mitte in senatum:
eandem sententiam dicet.
10.
Feliciorem ergo tu Maecenatem putas, cui amoribus anxio et
morosae uxoris cotidiana repudia deflenti somnus per symphoniarum cantum ex
longinquo lene resonantium quaeritur? Mero se licet sopiat et aquarum
fragoribus avocet et mille voluptatibus mentem anxiam fallat, tam vigilabit in
pluma quam ille in cruce; sed illi solacium est pro honesto dura tolerare et ad
causam a patientia respicit, hunc voluptatibus marcidum et felicitate nimia
laborantem magis iis quae patitur vexat causa patiendi.
11.
Non usque eo in possessionem generis humani vitia venerunt
ut dubium sit an electione fati data plures nasci Reguli quam Maecenates velint;
aut si quis fuerit qui audeat dicere Maecenatem se quam Regulum nasci maluisse,
idem iste, taceat licet, nasci se Terentiam maluit.
12.
Male tractatum Socratem iudicas quod illam potionem publice
mixtam non aliter quam medicamentum inmortalitatis obduxit et de morte
disputavit usque ad ipsam? Male cum illo actum est quod gelatus est sanguis ac
paulatim frigore inducto venarum vigor constitit?
13.
Quanto magis huic invidendum est quam illis quibus gemma
ministratur, quibus exoletus omnia pati doctus exsectae virilitatis aut dubiae
suspensam auro nivem diluit! Hi quidquid biberunt vomitu remetientur tristes et bilem
suam regustantes, at ille venenum laetus et libens hauriet.
14.
Quod ad Catonem pertinet, satis dictum est, summam que illi
felicitatem contigisse consensus hominum fatebitur, quem sibi rerum natura
delegit cum quo metuenda conlideret. '
Inimicitiae potentium graves sunt: opponatur simul Pompeio, Caesari, Crasso.
Grave est a deterioribus honore anteiri: Vatinio postferatur. Grave est
civilibus bellis interesse: toto terrarum orbe pro causa bona tam infeliciter
quam pertinaciter militet. Grave est manus sibi adferre: faciat. Quid per haec consequar? ut omnes sciant non esse haec
mala quibus ego dignum Catonem putavi. '
|