1.
'Quare tamen bonis viris patitur aliquid mali deus fieri?
'Ille vero non patitur. Omnia mala ab
illis removit, scelera et flagitia et cogitationes inprobas et avida consilia
et libidinem caecam et alieno imminentem avaritiam; ipsos tuetur ac vindicat:
numquid hoc quoque aliquis a deo exigit, ut bonorum virorum etiam sarcinas
servet? Remittunt ipsi hanc deo curam: externa contemnunt.
2.
Democritus divitias proiecit, onus illas bonae mentis
existimans: quid ergo miraris, si id deus bono viro accidere patitur quod vir
bonus aliquando uult sibi accidere? Filios amittunt viri boni: quidni, cum
aliquando et occidant? In exilium mittuntur: quidni, cum aliquando ipsi patriam
non repetituri relinquant? Occiduntur: quidni, cum aliquando ipsi sibi manus
adferant?
3.
Quare quaedam dura patiuntur? ut alios pati doceant; nati
sunt in exemplar. Puta itaque deum dicere: 'quid habetis quod de me queri possitis, vos
quibus recta placuerunt? Aliis bona falsa circumdedi et animos inanes velut
longo fallacique somnio lusi: auro illos et argento et ebore adornavi, intus
boni nihil est.
4.
Isti quos pro felicibus aspicis, si non qua occurrunt sed
qua latent videris, miseri sunt, sordidi turpes, ad similitudinem parietum
suorum extrinsecus culti; non est ista solida et sincera felicitas: crusta est
et quidem tenuis. Itaque dum illis licet stare et ad arbitrium suum ostendi,
nitent et inponunt; cum aliquid incidit quod disturbet ac detegat, tunc apparet
quantum altae ac verae foeditatis alienus splendor absconderit.
5.
Vobis dedi bona certa mansura, quanto magis versaverit
aliquis et undique inspexerit, meliora maioraque; permisi vobis metuenda
contemnere, cupiditates fastidire; non fulgetis extrinsecus, bona vestra
introrsus obversa sunt. Sic mundus
exteriora contempsit spectaculo sui laetus. Intus omne posui bonum; non egere
felicitate felicitas vestra est.
6.
"At multa incidunt tristia horrenda, dura
toleratu." Quia non poteram vos istis subducere, animos vestros adversus
omnia armavi: ferte fortiter. Hoc est quo deum antecedatis: ille extra
patientiam malorum est, vos supra patientiam. Contemnite paupertatem: nemo tam
pauper vivit quam natus est. Contemnite dolorem: aut solvetur aut solvet. Contemnite
mortem: quae vos aut finit aut transfert. Contemnite
fortunam: nullum illi telum quo feriret animum dedi.
7.
Ante omnia cavi ne quis vos teneret invitos; patet exitus:
si pugnare non vultis, licet fugere. Ideo
ex omnibus rebus quas esse vobis necessarias volui nihil feci facilius quam
mori. Prono animam loco posui: trahitur adtendite modo et videbitis quam brevis
ad libertatem et quam expedita ducat via. Non tam longas in exitu vobis quam
intrantibus moras posui; alioqui magnum in vos regnum fortuna tenuisset, si
homo tam tarde moreretur quam nascitur.
8.
Omne tempus, omnis vos locus doceat quam facile sit
renuntiare naturae et munus illi suum inpingere; inter ipsa altaria et
sollemnes sacrificantium ritus, dum optatur vita, mortem condiscite. Corpora
opima taurorum exiguo concidunt vulnere et magnarum virium animalia humanae
manus ictus inpellit; tenui ferro commissura cervicis abrumpitur, et cum
articulus ille qui caput collumque committit incisus est, tanta illa moles
corruit.
9.
Non in alto latet spiritus nec utique ferro eruendus est;
non sunt vulnere penitus inpresso scrutanda praecordia: in proximo mors est. Non certum ad hos ictus
destinavi locum: quacumque vis pervium est. Ipsum illud quod vocatur mori, quo
anima discedit a corpore, brevius est quam ut sentiri tanta velocitas possit:
sive fauces nodus elisit, sive spiramentum aqua praeclusit, sive in caput
lapsos subiacentis soli duritia comminuit, sive haustus ignis cursum animae
remeantis interscidit, quidquid est, properat. Ecquid erubescitis? quod tam
cito fit timetis diu! '
|