Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Horatius Flaccus
Epistulae

IntraText CT - Text

  • EPISTULAE
    • LIBER PRIMUS.
      • XVIII
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

  XVIII. Si bene te novi, metues, liberrime Lolli,
scurrantis speciem praebere, professus amicum.
Vt matrona meretrici dispar erit atque
discolor, infido scurrae distabit amicus.
Est huic diversum vitio vitium prope maius,
asperitas agrestis et inconcinna gravisque,
quae se commendat tonsa cute, dentibus atris,
dum vult libertas dici mera veraque virtus.
Virtus est medium vitiorum et utrimque reductum.
Alter in obsequium plus aequo pronus et imi
derisor lecti sic nutum divitis horret,
sic iterat voces et verba cadentia tollit,
ut puerum saevo credas dictata magistro
reddere vel partes mimum tractare secundas.
Alter rixatur de lana saepe caprina,
propugnat nugis armatus: 'Scilicet ut non
sit mihi prima fides et vere quod placet ut non
acriter elatrem? Pretium aetas altera sordet.'
Ambigitur quid enim? Castor sciat an Dolichos plus;
Brundisium Minuci melius via ducat an Appi.
   Quem damnosa Venus, quem praeceps alea nudat,
gloria quem supra vires et vestit et unguit,
quem tenet argenti sitis importuna famesque,
quem paupertatis pudor et fuga, dives amicus
saepe decem vitiis instructior odit et horret,
aut, si non odit, regit ac veluti pia mater
plus quam se sapere et virtutibus esse priorem
vult et ait prope vera: 'Meae, contendere noli,
stultitiam patiuntur opes; tibi parvula res est:
arta decet sanum comitem toga; desine mecum
certare.' Eutrapelus cuicumque nocere volebat
vestimenta dabat pretiosa: beatus enim iam
cum pulchris tunicis sumet nova consilia et spes,
dormiet in lucem, scorto postponet honestum
officium, nummos alienos pascet, ad imum
Thraex erit aut holitoris aget mercede caballum.
   Arcanum neque tu scrutaberis illius unquam,
commissumque teges et vino tortus et ira.
Nec tua laudabis studia aut aliena reprendes;
nec, cum venari volet ille, poemata panges.
Gratia sic fratrum geminorum, Amphionis atque
Zethi, dissiluit donec suspecta severo
conticuit lyra. Fraternis cessisse putatur
moribus Amphion: tu cede potentis amici
lenibus imperiis, quotiesque educet in agros
Aetolis onerata plagis iumenta canesque,
surge et inhumanae senium depone Camenae,
cenes ut pariter pulmenta laboribus empta:
Romanis sollemne viris opus, utile famae
vitaeque et membris, praesertim cum valeas et
vel cursu superare canem vel viribus aprum
possis. Adde virilia quod speciosius arma
non est qui tractet. Scis quo clamore coronae
proelia sustineas campestria; denique saevam
militiam puer et Cantabrica bella tulisti
sub duce, qui templis Parthorum signa refigit
nunc et si quid abest Italis adiudicat armis.
Ac ne te retrahas et inexcusabilis absis,
quamvis nil extra numerum fecisse modumque
curas, interdum nugaris rure paterno.
Partitur lintres exercitus; Actia pugna
te duce per pueros hostili more refertur:
adversarius est frater, lacus Hadria, donec
alterutrum velox victoria fronde coronet.
Consentire suis studiis qui crediderit te,
fautor utroque tuum laudabit pollice ludum.
   Protinus ut moneam, si quid monitoris eges tu,
quid de quoque viro et cui dicas saepe videto.
Percontatorem fugito; nam garrulus idem est,
nec retinent patulae commissa fideliter aures,
et semel emissum volat irrevocabile verbum.
   Non ancilla tuum iecur ulceret ulla puerve
intra marmoreum venerandi limen amici,
ne dominus pueri pulchri caraeve puellae
munere te parvo beet, aut incommodus angat.
   Qualem commendes etiam atque etiam adspice, ne mox
incutiant aliena tibi peccata pudorem.
Fallimur et quondam non dignum tradimus: ergo
quem sua culpa premet, deceptus omitte tueri;
ut penitus notum, si temptent crimina, serves
tuterisque tuo fidentem praesidio; qui
dente Theonino cum circumroditur, ecquid
ad te post paullo ventura pericula sentis?
Nam tua res agitur, paries cum proximus ardet,
et neglecta solent incendia sumere vires.
   Dulcis inexpertis cultura potentis amici;
expertus metuit. Tu dum tua navis in alto est
hoc age, ne mutata retrorsum te ferat aura.
   Oderunt hilarem tristes tristemque iocosi,
sedatum celeres, agilem gnavumque remissi;
[potores bibuli media de nocte Falerni]
oderunt porrecta negantem pocula, quamvis
nocturnos iures te formidare tepores.
Deme supercilio nubem; plerumque modestus
occupat obscuri speciem, taciturnus acerbi.
   Inter cuncta leges et percontabere doctos,
qua ratione queas traducere leniter aevum;
num te semper inops agitet vexetque cupido,
num pavor et rerum mediocriter utilium spes;
virtutem doctrina paret naturane donet;
quid minuat curas, quid te tibi reddat amicum;
quid pure tranquillet, honos, an dulce lucellum,
an secretum iter et fallentis semita vitae.
   Me quotiens reficit gelidus Digentia rivus,
quem Mandela bibit, rugosus frigore pagus,
quid sentire putas, quid credis, amice, precari?
Sit mihi quod nunc est, etiam minus, et mihi vivam
quod superest aevi, si quid superesse volunt di.
Sit bona librorum et provisae frugis in annum
copia, neu fluitem dubiae spe pendulus horae.
Sed satis est orare Iovem quae donat et aufert;
det vitam, det opes, aequum mi animum ipse parabo.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License