|
IN M. ANTONIVM ORATIO PHILIPPICA TERTIA
[1[I] Serius omnino,
patres conscripti, quam tempus rei publicae postulabat, aliquando tamen
convocati sumus, quod flagitabam equidem cotidie, quippe cum bellum nefarium
contra aras et focos, contra vitam fortunasque nostras ab homine profligato ac
perdito non comparari, sed geri iam viderem. Expectantur Kalendae
Ianuariae; quas non expectat Antonius, qui in provinciam D. Bruti, summi et
singularis viri, cum exercitu impetum facere conatur; ex qua se instructum et
paratum ad urbem venturum esse minitatur.
[2] Quae est igitur expectatio aut quae vel minimi dilatio
temporis? Quamquam enim adsunt Kalendae Ianuariae, tamen breve tempus longum
est inparatis. Dies enim
adfert vel hora potius, nisi provisum est, magnas saepe clades; certus autem
dies non ut sacrificiis, sic consiliis expectari solet. Quodsi aut Kalendae
Ianuariae fuissent eo die, quo primum ex urbe fugit Antonius, aut eae non
essent expectatae, bellum iam nullum haberemus. Auctoritate enim senatus
consensuque populi Romani facile hominis amentis fregissemus audaciam. Quod
confido equidem consules designatos, simul ut magistratum inierint, esse
facturos; sunt enim optimo animo, summo consilio, singulari concordia. Mea
autem festinatio non victoriae solum avida est, sed etiam celeritatis.
[3] Quo enim usque tantum bellum, tam crudele, tam nefarium
privatis consiliis propulsabitur? cur non quam primum publica accedit
auctoritas? [II] C. Caesar adulescens, paene potius puer, incredibili ac divina
quadam mente atque virtute, [tum,] cum maxime furor arderet Antoni, cumque eius
a Brundisio crudelis et pestifer reditus timeretur, nec postulantibus nec
cogitantibus, ne optantibus quidem nobis, quia non posse fieri videbatur,
firmissimum exercitum ex invicto genere veteranorum militum comparavit patrimoniumque
suum ecfudit; quamquam non sum usus eo verbo, quo debui; non enim ecfudit; in
rei publicae salute conlocavit.
[4] Cui quamquam gratia referri tanta non potest, quanta
debetur, habenda tamen est tanta, quantam maximam animi nostri capere possunt.
Quis enim est tam ignarus rerum, tam nihil de re publica cogitans, qui hoc non
intellegat, si M. Antonius a Brundisio cum iis copiis, quas se habiturum
putabat, Romam, ut minabatur, venire potuisset, nullum genus eum crudelitatis
praeteriturum fuisse? quippe qui in hospitis tectis Brundisi fortissimos viros
optimosque civis iugulari iusserit; quorum ante pedes eius morientium sanguine
os uxoris respersum esse constabat. Hac ille crudelitate imbutus, cum multo
bonis omnibus veniret iratior, quam illis fuerat, quos trucidarat, cui tandem
nostrum aut cui omnino bono pepercisset?
[5] Qua peste privato consilio rem publicam (neque enim fieri
potuit aliter) Caesar liberavit. Qui nisi in hac re publica natus esset, rem
publicam scelere Antoni nullam haberemus. Sic enim perspicio, sic iudico, nisi
unus adulescens illius furentis impetus crudelissimosque conatus cohibuisset,
rem publicam funditus interituram fuisse. Cui quidem hodierno die, patres
conscripti (nunc enim primum ita convenimus, ut illius beneficio possemus ea,
quae sentiremus, libere dicere) tribuenda est auctoritas, ut rem publicam non
modo a se susceptam, sed etiam a nobis commendatam possit defendere.
[6] [III] Nec vero de legione Martia, quoniam longo intervallo
loqui nobis de re publica licet, sileri potest. Quis enim unus fortior, quis
amicior umquam rei publicae fuit quam legio Martia universa? Quae cum hostem
populi Romani Antonium iudicasset, comes esse eius amentiae noluit; reliquit
consulem; quod profecto non fecisset, si eum consulem iudicasset, quem nihil
aliud agere, nihil moliri nisi caedem civium atque interitum civitatis videret.
Atque ea legio consedit Albae. Quam potuit urbem eligere aut oportuniorem ad
res gerundas aut fideliorem aut fortiorum virorum aut amiciorum rei publicae
civium?
[7] Huius legionis virtutem imitata quarta legio, duce L.
Egnatuleio quaestore, civi optimo et fortissimo, C. Caesaris auctoritatem atque
exercitum persecuta est. Faciendum est igitur nobis, patres conscripti, ut ea,
quae sua sponte clarissimus adulescens atque omnium praestantissimus gessit et
gerit, haec auctoritate nostra comprobentur veteranorumque fortissimorum
virorum, tum legionis Martiae quartaeque mirabilis consensus ad rem publicam
reciperandam laude et testimonio nostro confirmetur, eorumque commoda, honores,
praemia, cum consules designati magistratum inierint, curae nobis fore hodierno
die spondeamus.
[8] [IV] Atque ea quidem, quae dixi de Caesare deque eius
exercitu, iam diu nota sunt nobis. Virtute enim admirabili Caesaris
constantiaque militum veteranorum legionumque earum, quae optimo iudicio
auctoritatem vestram, libertatem populi Romani, virtutem Caesaris secutae sunt,
a cervicibus nostris est depulsus Antonius. Sed haec, ut dixi, superiora; hoc
vero recens edictum D. Bruti, quod paulo ante propositum est, certe silentio
non potest praeteriri. Pollicetur enim se provinciam Galliam retenturum in
senatus populique Romani potestate. O civem natum rei publicae, memorem sui nominis
imitatoremque maiorum! Neque enim Tarquinio expulso maioribus nostris tam fuit
optata libertas, quam est depulso iam Antonio retinenda nobis.
[9] Illi
regibus parere iam a condita urbem didicerant; nos post reges exactos
servitutis oblivio ceperat. Atque ille Tarquinius, quem maiores nostri non
tulerunt, non crudelis, non impius, sed superbus est habitus et dictus; quod
nos vitium in privatis saepe tulimus, id maiores nostri ne in rege quidem ferre
potuerunt. L. Brutus regem superbum non tulit; D. Brutus sceleratum
atque impium regnare patietur Antonium? Quid Tarquinius tale, qualia
innumerabilia et facit et fecit Antonius? Senatum etiam reges habebant; nec
tamen, ut Antonio senatum habente in consilio regis versabantur barbari armati.
Servabant auspicia reges; quae hic consul augurque neglexit, neque solum
legibus contra auspicia ferendis, sed etiam conlega una ferente eo, quem ipse
ementitis auspiciis vitiosum fecerat.
[10] Quis autem rex umquam fuit tam insignite inpudens, ut
haberet omnia commoda, beneficia, iura regni venalia? quam hic immunitatem,
quam civitatem, quod praemium non vel singulis hominibus vel civitatibus vel
universis provinciis vendidit? Nihil humile de Tarquinio, nihil sordidum
accepimus; at vero huius domi inter quasilla pendebatur aurum, numerabatur
pecunia; una in domo omnes quorum intereat, totum imperium populi Romani
nundinabantur. Supplicia vero in civis Romanos nulla Tarquini accepimus; at hic
et Suessae iugulavit eos, quos in custodiam dederat et Brundisi ad trecentos
fortissimos viros civisque optimos trucidavit.
[11] Postremo Tarquinius pro populo Romano bellum gerebat tum
cum est expulsus; Antonius contra populum Romanum exercitum adducebat tum, cum
a legionibus relictus nomen Caesaris exercitumque pertimuit neglectisque
sacrificiis sollemnibus ante lucem vota ea, quae numquam solveret, nuncupavit,
et hoc tempore in provinciam populi Romani conatur invadere. Maius igitur a D. Bruto beneficium populus
Romanus et habet et expectat, quam maiores nostri acceperunt a L. Bruto,
principe huius maxime conservandi generis et nominis.
[12] [V] Cum autem omnis servitus est misera, tum vero
intolerabile est servire inpuro, inpudico, effeminato, numquam ne in metu
quidem sobrio. Hunc igitur qui Gallia prohibet, privato praesertim consilio,
iudicat verissimeque iudicat non esse consulem. Faciendum est igitur nobis,
patres conscripti, ut D. Bruti privatum consilium auctoritate publica
comprobemus. Nec vero M. Antonium consulem post Lupercalia debuistis putare;
quo enim ille die, populo Romano inspectante, nudus, unctus, ebrius est
contionatus et id egit, ut collegae diadema imponeret, eo die se non modo
consulatu, sed etiam libertate abdicavit. Esset enim ipsi certe statim
serviendum, si Caesar ab eo regni insigne accipere voluisset. Hunc igitur ego
consulem , hunc civem Romanum, hunc liberum, hunc denique hominem putem, qui
foedo illo et flagitioso die, et quid pati C. Caesare vivo posset, et quid eo
mortuo consequi ipse cuperet, ostendit?
[13] Nec vero de virtute, constantia, gravitate provinciae
Galliae taceri potest. Est enim ille flos Italiae, illud firmamentum imperii
populi Romani, illud ornamentum dignitatis. Tantus autem est consensus
municipiorum coloniarumque provinciae Galliae, ut omnes ad auctoritatem huius
ordinis maiestatemque populi Romani defendendam conspirasse videantur. Quam ob
rem, tribuni pl., quamquam vos nihil aliud nisi de praesidio, ut senatum tuto
consules Kalendis Ianuariis habere possent, rettulisti, tamen mihi videmini
magno consilio atque optima mente potestatem nobis de tota re publica fecisse
dicendi. Cum enim tuto haberi senatum sine praesidio non posse iudicavistis,
tum statuistis etiam intra muros Antoni scelus audaciamque versari.
[14] [VI] Quam ob rem omnia mea sententia complectar vobis, ut
intellego, non invitis, ut et praestantissimis ducibus a nobis detur auctoritas
et fortissimis militibus spes ostendatur praemiorum et iudicetur non verbo, sed
re non modo non consul, sed etiam hostis Antonius. Nam, si ille consul,
fustuarium meruerunt legiones, quae consulem reliquerunt, sceleratus Caesar,
Brutus nefarius, qui contra consulem privato consilio exercitus comparaverunt.
Si autem militibus exquirendi sunt honores novi propter eorum divinum atque
immortale meritum, ducibus autem ne referri quidem potest gratia, quis est, qui
eum hostem non existimet, quem qui armis persequantur, conservatores rei
publicae iudicentur?
[15] At quam
contumeliosus in edictis, quam barbarus, quam rudis! Primum in Caesarem
maledicta congessit, deprompta ex recordatione impudicitiae et stuprorum
suorum. Quis enim hoc adulescente castior, quis modestior? quod in iuventute
habemus inlustrius exemplum veteris sanctitatis? quis autem illo, qui male
dicit, impurior? Ignobilitatem obicit C. Caesaris filio, cuius etiam
natura pater, si vita suppeditasset, consul factus esset. Aricina mater.
Trallianam aut Ephesiam putes dicere. Videte, quam despiciamur omnes, qui sumus
e municipiis, id est omnes plane; quotus enim quisque nostrum non est? Quod
autem municipium non contemnit is, qui Aricinum tanto opere despicit vetustate
antiquissimum, iure foederatum, propinquitate paene finitimum, splendore
municipum honestissimum?
[16] Hinc Voconiae, hinc Atiniae leges, hinc multae sellae
curules et patrum memoria et nostra, hinc equites Romani lautissimi et plurimi.
Sed, si Aricinam uxorem non probas, cur probas Tusculanam? Quamquam huius
sanctissimae feminae atque optimae pater, M. Atius Balbus, in primis honestus,
praetorius fuit; tuae coniugis, bonae feminae, locupletis quidem certe,
Bambalio quidam pater, homo nullo numero. Nihil illo contemptius, qui propter
haesitantiam linguae stuporemque cordis cognomen ex contumelia traxerit. At
avus nobilis. Tuditanus nempe ille, qui cum palla et cothurnis nummos populo de
rostris spargere solebat. Vellem hanc contemptionem pecuniae suis reliquisset!
Habetis nobilitatem generis gloriosam.
[17] Qui autem evenit, ut tibi +Iulia natus ignobilis
videatur, cum tu eodem materno genere soleas gloriari? Quae porro amentia est
eum dicere aliquid de uxorum ignobilitate, cuius pater Numitoriam Fregellanam,
proditoris filiam, habuerit uxorem, ipse ex libertini filia susceperit liberos?
Sed hoc clarissimi viri viderint, L. Philippus qui habet Aricinam uxorem, C.
Marcellus, qui Aricinae filiam; quos certe scio dignitatis optimarum feminarum
non paenitere. [VII] Idem etiam Q. Ciceronem, fratris mei filium, compellat
edicto nec sentit amens commendationem esse conpellationem suam. Quid enim
accidere huic adulescenti potuit optatius quam cognosci ab omnibus Caesaris
consiliorum esse socium, Antoni furoris inimicum?
[18] At etiam
gladiator ausus est scribere hunc de patris et patrui parricidio cogitasse. O
admirabilem inpudentiam, audaciam, temeritatem, in eum adulescentem hoc
scribere audere, quem ego et frater meus propter eius suavissimos atque optimos
mores praestantissimumque ingenium certatim amamus omnibusque horis oculis,
auribus, complexu tenemus! Nam
me isdem edictis nescit laedat an laudet. Cum idem supplicium minatur optimis
civibus quod ego de sceleratissimis ac pessimis sumpserim, laudare videtur,
quasi imitari velit; cum autem illam pulcherrimi facti memoriam refricat, tum a
sui similibus invidiam aliquam in me commoveri putat.
[19] [VIII]
Sed quid fecit ipse? Cum tot edicta proposuisset, edixit, ut adesset senatus
frequens a.d. VIII Kalendas Decembres: eo die ipse non adfuit. At quo modo
edixit? Haec sunt, ut opinor, verba in extremo: 'Si quis non adfuerit, hunc
existimare omnes poterunt et interitus mei et perditissimorum consiliorum
auctorem fuisse.' Quae sunt perdita consilia? an ea, quae pertinent ad libertatem
populi Romani reciperandam? quorum consiliorum Caesari me auctorem et
hortatorem et esse et fuisse fateor. Quamquam ille non eguit consilio
cuiusquam, sed tamen currentem, ut dicitur, incitavi. Nam interitus quidem tui
quis bonus non esset auctor, cum in eo salus et vita optimi cuiusque, libertas
populi Romani dignitasque consisteret?
[20] Sed cum tam atroci edicto nos concitavisset, cur ipse non
adfuit? Num putatis aliqua re tristi ac severa? vino atque epulis retentus, si
illae epulae potius quam popinae nominandae sunt, diem edicti obire neglexit,
in ante diem quartum Kalendas Decembres distulit. Adesse in Capitolio iussit;
quod in templum ipse nescio qua per Gallorum cuniculum ascendit. Convenerunt
corrogati, et quidem ampli quidam homines, sed inmemores dignitatis suae. Is
enim erat dies, ea fama, is, qui senatum vocarat, ut turpe senatori esset nihil
timere. Ad eos tamen ipsos qui convenerant, ne verbo quidem ausus est facere de
Caesare, cum de eo constituisset ad senatum referre ; scriptam attulerat
consularis quidam sententiam.
[21] Quid est aliud de eo referre non audere, qui contra se
consulem exercitum duceret, nisi se ipsum hostem iudicare? Necesse erat enim
alterutrum esse hostem, nec poterat aliter de adversariis iudicari ducibus. Si
igitur Caesar hostis, cur consul nihil refert ad senatum? Sin ille a senatu
notandus non fuit, quid potest dicere, quin, cum de illo tacuerit, se hostem
confessus sit? Quem in edictis Spartacum appellat, hunc in senatu ne improbum
quidem dicere audet. [IX] At in rebus tristissimis quantos excitat risus!
Sententiolas edicti cuiusdam memoriae mandavi, quas videtur ille peracutas
putare; ego autem, qui intellegeret, quid dicere vellet, adhuc neminem inveni.
[22] 'Nulla contumelia est quam facit dignus.' Primum quid est
'dignus'? nam etiam malo multi digni, sicut ipse. An 'quam facit is, qui cum
dignitate est'? Quae autem potest esse maior? Quid est porro 'facere
contumeliam'? quis sic loquitur? Deinde: 'nec timor, quem denuntiat inimicus'.
Quid ergo? ab amico timor denuntiari solet? Horum similia deinceps. Nonne
satius est mutum esse quam, quod nemo intellegat, dicere? En, cur magister eius
ex oratore arator factus sit, possideat in agro publico [populi Romani] campi
Leontini duo milia iugerum immunia, ut hominem stupidum magis etiam infatuet
mercede publica.
[23] Sed haec
leviora fortasse; illud quaero, cur tam mansuetus in senatu fuerit, cum in
edictis tam ferus fuisset. Quid enim attinuerat L. Cassio tribuno pl.,
fortissimo et constantissimo civi, mortem denuntiare, si in senatum venisset,
D. Carfulenum bene de re publica sentientem senatu vi et minis mortis
expellere, Ti.Cannutium, a quo erat honestissimis contionibus et saepe et iure
vexatus, non templo solum, verum etiam aditu prohibere Capitoli? Cui senatus
consulto ne intercederent, verebatur? De supplicatione, credo, M. Lepidi,
clarissimi viri. At quod erat periculum, de cuius honore extraordinario cotidie
aliquid cogitabamus, ne eius usitatus honos impediretur?
[24] Ac ne sine causa videretur edixisse, ut senatus adesset,
cum de re publica relaturus fuisset, adlato nuntio de legione quarta mente
concidit et fugere festinans senatus consultum de supplicatione per
discessionem fecit, cum id factum esset antea numquam. [X] Quae vero profectio
postea, quod iter paludati, quae vitatio oculorum, lucis, urbis, fori, quam
misera fuga, quam foeda, quam turpis! Praeclara tamen senatus consulta illo
ipso die vespertina, provinciarum religiosa sortitio, divina vero oportunitas,
ut, quae cuique apta esset, ea cuique obveniret!
[25] Praeclare igitur facitis, tribuni pl., qui de praesidio
consulum senatusque referatis, meritoque vestro maximas vobis gratias omnes et
agere et habere debemus. Qui enim periculo carere possumus in tanta hominum
cupiditate et audacia? Ille autem homo adflictus et perditus quae de se
expectat iudicia graviora quam amicorum suorum? Familiarissimus eius, mihi homo
coniunctus, L. Lentulus, et P. Naso omni carens cupiditate nullam se habere
provinciam, nullam Antoni sortitionem fuisse iudicaverunt. Quod idem fecit L.
Philippus, vir patre, avo maioribusque suis dignissimus; in eadem sententia
fuit homo summa integritate atque innocentia, C. Turranius; idem fecit Sp.Oppius;
ipsi etiam, qui amicitiam M. Antoni veriti plus ei tribuerunt, quam fortasse
vellent, M. Piso, necessarius meus et vir et civis egregius, parique innocentia
M. Vehilius senatus auctoritati se optemperaturos esse dixerunt.
[26] Quid ego de L. Cinna loquar? cuius spectata multis
magnisque rebus singularis integritas minus admirabilem facit huius
honestissimi facti gloriam; qui omnino provinciam neglexit; quam item magno
animo et constanti C. Cestius repudiavit. Qui sunt igitur reliqui, quos sors
divina delectet? + L. Annius, M. Antonius. O felicem utrumque! nihil enim
maluerunt. C. Antonius Macedoniam. Hunc quoque felicem! hanc enim habebat
semper in ore provinciam. C. Calvisius Africam. Nihil felicius! modo enim ex
Africa decesserat et quasi divinans se rediturum duos legatos Uticae
reliquerat. Deinde M. +Cusini Sicilia, Q. Cassi Hispania. Non habeo, quid
suspicer; duarum credo provinciarum sortes minus divinas fuisse.
[27] [XI] O C. Caesar (adulescentem appello), quam tu salutem rei
publicae adtulisti, quam inprovisam, quam repentinam! Qui enim haec fugiens
fecerit, quid faceret insequens? Etenim in contione dixerat se custodem fore
urbis seque usque ad Kalendas Maias ad urbem exercitum habiturum. O praeclarum custodem ovium, ut aiunt,
lupum! Custosne urbis an direptor et vexator esset Antonius? Et quidem
se introiturum in urbem dixit exiturumque, cum vellet. Quid? Illud nonne
audiente populo sedens pro aede Castoris dixit, nisi qui vicisset, victurum
neminem?
[28] Hodierno die primum [patres conscripti]
longo intervallo in possessione libertatis pedem ponimus, cuius quidem ego,
quoad potui, non modo defensor sed etiam conservator fui. Cum autem id facere
non possem, quievi, nec abiecte nec sine aliqua dignitate casum illum temporum
et dolorem tuli. Hanc vero taeterrimam beluam quis ferre potest aut quo modo?
Quid est in Antonio praeter libidinem, crudelitatem, petulantiam, audaciam? Ex
his totus vitiis conglutinatus est. Nihil apparet in eo ingenuum, nihil
moderatum, nihil pudens, nihil pudicum.
[29] Quapropter, quoniam res in id discrimen adducta est,
utrum ille poenas rei publicae luat, an nos serviamus, aliquando, per deos
immortales, patres conscripti, patrium animum virtutemque capiamus, ut aut
libertatem propria Romani et generis et nominis reciperemus aut mortem
servituti anteponamus! Multa, quae in libera civitate ferenda non essent,
tulimus et perpessi sumus, alii spe forsitan reciperandae libertatis, alii
vivendi nimia cupiditate; sed, si illa tulimus, quae nos necessitas ferre
coegit, quae vis quaedam paene fatalis, (quae tamen ipsa non tulimus) etiamne
huius impuri latronis feremus taeterrimum crudelissimumque dominatum?
[30] [XII] Quid hic faciet, si poterit, iratus, qui cum suscensere
nemini posset, omnibus bonis fuerit inimicus? quid hic victor non audebit, qui
nullam adeptus victoriam tanta scelera post Caesaris interitum fecerit,
refertam eius domum exhauserit, hortos conpilaverit, ad se ex iis omnia
ornamenta transtulerit, caedis et incendiorum causam quaesierit ex funere,
duobus aut tribus senatus consultis bene et e re publica factis reliquas res ad
lucrum praedamque revocaverit, vendiderit immunitates, civitates liberaverit,
provincias universas ex imperii populi Romani iure sustulerit, exules
reduxerit, falsas leges C. Caesaris nomine et falsa decreta in aes incidenda et
in Capitolio figenda curaverit earumque rerum omnium domesticum mercatum
instituerit, populo Romano leges imposuerit, armis et praesidiis populum et
magistratus foro excluserit,
[31] senatum stiparit armatis, armatos in cella Concordiae,
cum senatum haberet, incluserit, ad legiones Brundisium cucurrerit, ex iis
optime sentientis centuriones iugulaverit, cum exercitu Romam sit ad interitum
nostrum et ad dispertitionem urbis venire conatus? Atque is ab hoc impetu
abstractus consilio et copiis Caesaris, consensu veteranorum, virtute legionum,
ne fortuna quidem fractus minuit audaciam nec ruere demens nec furere desinit.
In Galliam mutilatum ducit exercitum, cum una legione, et ea vacillante, L.
fratrem expectat, quo neminem reperire potest sui similiorem. Ille autem ex
myrmillone dux, ex gladiatore imperator quas effecit strages, ubicumque posuit
vestigium! Fundit apothecas, caedit greges armentorum reliquique pecoris,
quodcumque nactus est; epulantur milites; ipse autem se, ut fratrem imitetur,
obruit vino; vastantur agri, diripiuntur villae; matres familiae, virgines,
pueri ingenui abripiuntur, militibus traduntur. Haec eadem, quacumque exercitum
duxit, fecit M. Antonius.
[32] [XIII] His vos taeterrimis fratribus portas aperietis,
hos umquam in urbem recipietis? non tempore oblato, ducibus paratis, animis
militum incitatis, populo Romano conspirante, Italia tota ad libertatem
reciperandam excitata deorum immortalium beneficio utemini? Nullum erit tempus
hoc amisso. A tergo, fronte, lateribus tenebitur, si in Galliam venerit. Nec ille armis solum, sed etiam
decretis nostris urguendus est. Magna vis est, magnum numen unum et idem
sentientis senatus. Videtisne refertum forum populumque Romanum ad spem
reciperandae libertatis erectum? qui longo intervallo cum frequentis hic videt
nos, tum sperat etiam liberos convenisse.
[33] Hunc ego
diem expectans M. Antoni scelerata arma vitavi, tum cum ille in me absentem
invehens non intellegebat, ad quod tempus me et meas vires reservarem. Si
enim tum illi caedis a me initium quaerenti respondere voluissem, nunc rei
publicae consulere non possem. Hanc vero nactus facultatem nullum tempus, patres
conscripti, dimittam neque diurnum neque nocturnum, quin de libertate populi
Romani et dignitate vestra, quod cogitandum sit, cogitem, quod agendum atque
faciendum, id non modo non recusem, sed etiam appetam atque deposcam. Hoc feci,
dum licuit; intermisi, quoad non licuit. Iam non solum licet, sed etiam necesse
est, nisi servire malumus quam, ne serviamus, armis animisque decernere.
[34] Di immortales nobis haec praesidia dederunt, urbi
Caesarem, Brutum Galliae. Si enim ille opprimere urbem potuisset, statim, si
Galliam tenere, paulo post optimo cuique pereundum erat, reliquis serviendum.
[XIV] Hanc igitur occasionem oblatam tenete, per deos immortales, patres
conscripti, et amplissimi orbis terrae consilii principes vos esse aliquando recordamini!
Signum date populo Romano consilium vestrum non deesse rei publicae, quoniam
ille virtutem suam non defuturam esse profitetur. Nihil est, quod moneam vos.
Nemo est tam stultus, qui non intellegat, si indormierimus huic tempori, non
modo crudelem superbamque dominationem nobis, sed ignominiosam etiam et
flagitiosam ferendam esse.
[35] Nostis insolentiam Antoni, nostis amicos, nostis totam
domum. Libidinosis, petulantibus, impuris, impudicis, aleatoribus, ebriis
servire, ea summa miseria est summo dedecore coniuncta. Quodsi iam, quod di
omen avertant! fatum extremum rei publicae venit, quod gladiatores nobiles
faciunt, ut honeste decumbant, faciamus nos principes orbis terrarum gentiumque
omnium, ut cum dignitate potius cadamus quam cum ignominia serviamus.
[36] Nihil
est detestabilius dedecore, nihil foedius servitute. Ad decus et ad libertatem
nati sumus; aut haec teneamus aut cum dignitate moriamur. Nimium diu teximus,
quid sentiremus; nunc iam apertum est; omnes patefaciunt, in utramque partem
quid sentiant, quid velint. Sunt impii cives, sed pro caritate rei
publicae nimium multi, contra multitudinem bene sentientium admodum pauci;
quorum opprimendorum di immortales incredibilem rei publicae potestatem et
fortunam dederunt. Ad ea enim praesidia, quae habemus, iam accedent consules
summa prudentia, virtute, concordia multos menses de populi Romani libertate
commentati atque meditati. His auctoribus et ducibus, dis iuvantibus, nobis
vigilantibus et multum in posterum providentibus, populo Romano consentiente
erimus profecto liberi brevi tempore. Iucundiorem autem faciet libertatem
servitutis recordatio.
[37] [XV] Quas ob res, quod tribuni pl. verba fecerunt, uti
senatus Kalendis Ianuariis tuto haberi sententiaeque de summa re publica libere
dici possint, de ea re ita censeo, uti C. Pansa A. Hirtius, consules designati,
dent operam, uti senatus Kalendis Ianuariis tuto haberi possit. Quodque edictum
D. Bruti imperatoris, consulis designati, propositum sit, senatum existimare D.
Brutum imperatorem, consulem designatum, optime de re publica mereri, cum
senatus auctoritatem populique Romani libertatem imperiumque defendat;
[38] quodque provinciam Galliam citeriorem optimorum et
fortissimorum [virorum] amicissimorumque rei publicae civium exercitumque in
senatus potestate retineat, id eum exercitumque eius, municipia, colonias
provinciae Galliae recte atque ordine exque re publica fecisse et facere.
Senatum ad summam rem publicam pertinere arbitrari ab D. Bruto et L. Planco
imperatoribus, consulibus designatis, itemque a ceteris, qui provincias
optinent, optineri ex lege Iulia, quoad ex senatus consulto cuique eorum
successum sit, eosque dare operam, ut eae provinciae atque exercitus in senati
populique Romani potestate praesidioque rei publicae sint. Cumque opera,
virtute, consilio C. Caesaris summoque consensu militum veteranorum, qui eius
auctoritatem secuti rei publicae praesidio sunt et fuerunt, a gravissimis
periculis populus Romanus defensus sit et hoc tempore defendatur;
[39] cumque legio Martia Albae constiterit, in
municipio fidelissimo et fortissimo, seseque ad senatus auctoritatem populique
Romani libertatem contulerit; et quod pari consilio eademque virtute legio quarta
usa L. Egnatuleio quaestore duce, civi egregio, senatus auctoritatem populique
Romani libertatem defendat ac defenderit: senatui magnae curae esse ac fore, ut
pro tantis eorum in rem publicam meritis honores eis habeantur gratiaeque
referantur. Senatui placere, uti C. Pansa A. Hirtius, consules designati, cum
magistratum inissent, si eis videretur, primo quoque tempore de his rebus ad
hunc ordinem referrent, ita uti e re publica fideque sua videretur.
|