Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Cornelius Tacitus Annales IntraText CT - Text |
Iam castra in hostili solo molienti Corbuloni
eae litterae redduntur. ille re subita, quamquam multa simul offunderentur,
metus ex imperatore, contemptio ex barbaris, ludibrium apud socios, nihil aliud
prolocutus quam «beatos quondam duces Romanos,» signum receptui dedit. ut tamen
miles otium exueret, inter Mosam Rhenumque trium et viginti milium spatio
fossam perduxit, qua incerta Oceani vitarentur. insignia tamen triumphi
indulsit Caesar, quamvis bellum negavisset.
Nec multo post Curtius Rufus eundem honorem
adipiscitur, qui in agro Mattiaco recluserat specus quaerendis venis argenti;
unde tenuis fructus nec in longum fuit: at legionibus cum damno labor, effodere
rivos, quaeque in aperto gravia, humum infra moliri. quis subactus miles, et
quia pluris per provincias similia tolerabantur, componit occultas litteras
nomine exercituum, precantium imperatorem, ut, quibus permissurus esset
exercitus, triumphalia ante tribueret.