Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Cornelius Tacitus Annales IntraText CT - Text |
Orationem principis secuto patrum consulto
primi Aedui senatorum in urbe ius adepti sunt. datum id foederi antiquo et quia
soli Gallorum fraternitatis nomen cum populo Romano usurpant.
Isdem diebus in numerum patriciorum adscivit Caesar
vetustissimum quemque e senatu aut quibus clari parentes fuerant, paucis iam
reliquis familiarum, quas Romulus maiorum et L. Brutus minorum gentium
appellaverant, exhaustis etiam quas dictator Caesar lege Cassia et princeps
Augustus lege Saenia sublegere; laetaque haec in rem publicam munia multo
gaudio censoris inibantur. famosos probris quonam modo senatu depelleret
anxius, mitem et recens repertam quam ex severitate prisca rationem adhibuit,
monendo secum quisque de se consultaret peteretque ius exuendi ordinis: facilem
eius rei veniam; et motos senatu excusatosque simul propositurum ut iudicium censorum
ac pudor sponte cedentium permixta ignominiam mollirent. ob ea Vipstanus consul
rettulit patrem senatus appellandum esse Claudium: quippe promiscum patris
patriae cognomentum; nova in rem publicam merita non usitatis vocabulis
honoranda: sed ipse cohibuit consulem ut nimium adsentantem. condiditque
lustrum quo censa sunt civium quinquagies novies centena octoginta quattuor
milia septuaginta duo. isque illi finis inscitiae erga domum suam fuit: haud
multo post flagitia uxoris noscere ac punire adactus est ut deinde
ardesceret in nuptias incestas.