Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Cornelius Tacitus Annales IntraText CT - Text |
Et haec quidem
humanis consiliis providebantur. mox petita [a] dis piacula aditique Sibyllae
libri, ex quibus supplicatum Volcano et Cereri Proserpinaeque, ac propitiata
Iuno per matronas, primum in Capitolio, deinde apud proximum mare, unde hausta
aqua templum et simulacrum deae perspersum est; et sellisternia ac pervigilia
celebravere feminae, quibus mariti erant.
Sed non ope humana, non largitionibus principis aut
deum placamentis decedebat infamia, quin iussum incendium crederetur. ergo
abolendo rumori Nero subdidit reos et quaesitissimis poenis adfecit, quos per
flagitia invisos vulgus Chrestianos appellabat. auctor nominis eius Christus
Tibero imperitante per procuratorem Pontium Pilatum supplicio adfectus erat; repressaque
in praesens exitiablilis superstitio rursum erumpebat, non modo per Iudaeam,
originem eius mali, sed per urbem etiam, quo cuncta undique atrocia aut pudenda
confluunt celebranturque. igitur primum correpti qui fatebantur, deinde indicio
eorum multitudo ingens haud proinde in crimine incendii quam odio humani
generis convicti sunt. et pereuntibus addita ludibria, ut ferarum tergis
contecti laniatu canum interirent aut crucibus adfixi [aut flammandi atque],
ubi defecisset dies, in usum nocturni luminis urerentur. hortos suos ei
spectaculo Nero obtulerat, et circense ludicrum edebat, habitu aurigae
permixtus plebi vel curriculo insistens. unde quamquam adversus sontes et
novissima exempla meritos miseratio oriebatur, tamquam non utilitate publica,
sed in saevitiam unius absumerentur.