Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Cornelius Tacitus Annales IntraText CT - Text |
Proximum
constantiae exemplum Sulpicius Asper centurio praebuit, percunctanti Neroni,
cur in caedam suam conspiravisset, breviter respondens non aliter tot flagitiis
eius subveniri potuisse. tum iussam poenam subiit. nec ceteri centuriones in
perpetiendis suppliciis degeneravere: at non Faenio Rufo par animus, sed
lamentationes suas etiam in testamentum contulit.
Opperiebatur Nero, ut Vestinus quoque consul in crimen
traheretur, violentum et infensum ratus, sed ex coniuratis consilia cum Vestino
non miscuerant quidam vetustis in eum simultatibus, plures, quia praecipitem et
insociabilem credebant. ceterum Neroni odium adversus Vestinum ex intima sodalitate
coeperat, dum hic ignaviam principis penitus dognitam despicit, ille ferociam
amici metuit, saepe asperis facetiis inlusus, quae ubi multum ex vero traxere,
acrem sui memoriam relinquunt. accesserat repens causa, quod Vestinus Statiliam
Messalinam matrimonio sibi iunxerat, haud nescius inter adulteros eius et
Caesarem esse.