Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Cornelius Tacitus Annales IntraText CT - Text |
Ni mihi
destinatum foret suum quaeque in annum referre, avebat animus antire statimque
memorare exitus quos Latinus atque Opsius ceterique flagitii eius repertores
habuere, non modo postquam Gaius Caesar rerum potitus est sed incolumi Tiberio,
qui scelerum ministros ut perverti ab aliis nolebat, ita plerumque satiatus et
oblatis in eandem operam recentibus veteres et praegravis adflixit: verum has
atque alias sontium poenas in tempore trademus. tum censuit Asinius Gallus,
cuius liberorum Agrippina matertera erat, petendum a principe ut metus suos
senatui fateretur amoverique sineret. nullam acque Tiberius, ut rebatur, ex
virtutibus suis quam dissimulationem diligebat: eo aegrius accepit recludi quae
premeret. sed mitigavit Seianus, non Galli amore verum ut cunctationes
principis opperiretur, gnarus lentum in meditando, ubi prorupisset, tristibus
dictis atrocia facta coniungere.
Per idem tempus Iulia mortem obiit, quam neptem
Augustus convictam adulterii damnaverat proieceratque in insulam Trimentm, haud
procul Apulis litoribus. illic viginti annis exilium toleravit Augustae ope
sustentata, quae florentis privignos cum per occultum subvertisset,
misericordiam erga adflictos palam ostentabat.