Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Cornelius Tacitus Annales IntraText CT - Text |
Interea Romae, nullis palam neque cognitis
mox causis, Cn. Nonius eques Romanus ferro accinctus reperitur in coetu
salutantum principem. nam postquam tormentis dilaniabatur, de se non infitiatus
conscios non edidit, in certum an occultans.
Isdem consulibus P. Dolabella censuit spectaculum
gladiatorum per omnis annos celebrandum pecunia eorum qui quaesturam
adipiscerentur. apud maiores virtutis id praemium fuerat, cunctisque civium, si
bonis artibus fiderent, licitum petere magistratus; ac ne aetas quidem
distinguebatur quin prima iuventa consulatum et dictaturas inirent. sed
quaestores regibus etiam tum imperantibus instituti sunt, quod lex curiata
ostendit ab L. Bruto repetita. mansitque consulibus potestas deligendi, donec
cum quoque honorem populus mandaret. creatique primum Valerius Potitus et
Aemilius Mamercus sexagesimo tertio anno post Tarquinios exactos, ut rem
militarem comitarentur. dein gliscentibus negotiis duo additi qui Romae curarent:
mox duplicatus numerus, stipendiaria iam Italia et accedentibus provinciarum
vectigalibus: post lege Sullae viginti creati supplendo senatui, cui indicia
tradiderat. et quamquam equites iudicia reciperavissent, quaestura tamen ex
dignitate candidatorum aut facilitate tribuentium gratuito concedebatur, donec
sententia Dolabellae velut venundaretur.