Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Cornelius Tacitus Annales IntraText CT - Text |
Tot facinoribus foedum annum etiam dii
tempestatibus et morbis insignivere. vastata Campania turbine ventorum, qui
villas arbusta fruges passim disiecit pertulitque violentiam ad vicina urbi; in
qua omne mortalium genus vis pestilentiae depopulabatur, nulla caeli intemperie
quae occurreret oculis. sed domus corporibus exanimis, itinera funeribus complebantur;
non sexus, non aetas periculo vacua; servitia perinde et ingenua plebes raptim
extingui, inter coniugum et liberorum lamenta, qui dum adsident, dum deflent,
saepe eodem rogo cremabantur. equitum senatorumque interitus quamvis promisci
minus flebiles erant, tamquam communi mortalitate saevitiam principis
praevenirent.
Eodem anno dilectus per Galliam Narbonensem Africamque
et Asiam habiti sunt supplendis Illyrici legionibus, ex quibus aetate aut
valetudine fessi sacramento solvebantur. cladem Lugdunensem quadragies
sestertio solatus est princeps, ut amissa urbi reponerent; quam pecuniam
Lugdunenses ante obtulerant urbis casibus.