1.
Hoc Stoicis quoque placere ostendam, non quia mihi legem dixerim nihil
contra dictum Zenonis Chrysippive committere, sed quia res ipsa patitur me ire
in illorum sententiam, quoniam si quis semper unius sequitur, non in curia sed
in factione est. Utinam quidem iam tenerentur omnia et in aperto et confesso veritas
esset nihilque ex decretis mutaremus! nunc veritatem cum eis ipsis qui docent
quaerimus.
2.
Duae
maxime et in hac re dissident sectae, Epicureorum et Stoicorum, sed utraque ad
otium diversa via mittit. Epicurus ait: 'non accedet ad rem publicam
sapiens, nisi si quid intervenerit'; Zenon ait: 'accedet ad rem publicam, nisi
si quid inpedierit.'
3.
Alter otium ex proposito petit, alter ex causa;
causa autem illa late patet. Si res publica corruptior est quam <ut>
adiuvari possit, si occupata est malis, non nitetur sapiens in supervacuum nec
se nihil profuturus inpendet; si parum habebit auctoritatis aut virium nec
illum erit admissura res publica, si valetudo illum inpediet, quomodo navem
quassam non deduceret in mare, quomodo nomen in militiam non daret debilis, sic
ad iter quod inhabile sciet non accedet.
4.
Potest ergo et ille cui omnia adhuc in integro
sunt, antequam ullas experiatur tempestates, in tuto subsistere et protinus
commendare se bonis artibus et inlibatum otium exigere, virtutium cultor, quae
exerceri etiam quietissimis possunt.
5.
Hoc
nempe ab homine exigitur, ut prosit hominibus, si fieri potest, multis, si
minus, paucis, si minus, proximis, si minus, sibi. Nam cum se utilem ceteris
efficit, commune agit negotium. Quomodo qui se deteriorem facit non sibi
tantummodo nocet sed etiam omnibus eis quibus melior factus prodesse potuisset,
sic quisquis bene de se meretur hoc ipso aliis prodest quod illis profuturum
parat.
|