|
1.
Adice nunc [huc] quod e lege Chrysippi vivere otioso licet: non dico ut
otium patiatur, sed ut eligat. Negant nostri sapientem ad quamlibet rem
publicam accessurum; quid autem interest quomodo sapiens ad otium veniat, utrum
quia res publica illi deest an quia ipse rei publicae, si omnibus defutura res
publica est? Semper autem deerit fastidiose quaerentibus.
2.
Interrogo
ad quam rem publicam sapiens sit accessurus. Ad Atheniensium, in qua Socrates
damnatur, Aristoteles ne damnetur fugit? in qua opprimit invidia virtutes?
Negabis mihi accessurum ad hanc rem publicam sapientem. Ad Carthaginiensium
ergo rem publicam sapiens accedet, in qua adsidua seditio et optimo cuique
infesta libertas est, summa aequi ac boni vilitas, adversus hostes inhumana
crudelitas, etiam adversus suos hostilis? Et hanc fugiet.
3.
Si
percensere singulas voluero, nullam inveniam quae sapientem aut quam sapiens
pati possit. Quodsi non invenitur illa res publica quam nobis fingimus,
incipit omnibus esse otium necessarium, quia quod unum praeferri poterat otio
nusquam est.
4.
Si quis dicit optimum esse navigare, deinde
negat navigandum in eo mari in quo naufragia fieri soleant et frequenter
subitae tempestates sint quae rectorem in contrarium rapiant, puto hic me vetat
navem solvere, quamquam laudet navigationem. * * *
|