1. Vivere, Gallio frater,
omnes beate volunt, sed ad pervidendum quid sit quod beatam vitam efficiat
caligant; adeoque non est facile consequi beatam vitam ut eo quisque ab ea
longius recedat quo ad illam concitatius fertur, si via lapsus est; quae ubi in
contrarium ducit, ipsa velocitas maioris intervalli causa fit.
Proponendum est itaque primum quid sit quod adpetamus; tunc circumspiciendum
qua contendere illo celerrime possimus, intellecturi in ipso itinere, si modo
rectum erit, quantum cotidie profligetur quantoque propius ab eo simus ad quod
nos cupiditas naturalis inpellit.
2. Quam
diu quidem passim vagamur non ducem secuti sed fremitum et clamorem dissonum in
diversa vocantium, conteretur vita inter errores, brevis etiam si dies
noctesque bonae menti laboremus. Decernatur itaque et quo tendamus et qua, non
sine perito aliquo cui explorata sint ea in quae procedimus, quoniam quidem non
eadem hic quae in ceteris peregrinationibus condicio est: in illis comprensus
aliquis limes et interrogati incolae non patiuntur errare, at hic tritissima
quaeque via et celeberrima maxime decipit.
3. Nihil
ergo magis praestandum est quam ne pecorum ritu sequamur antecedentium gregem,
pergentes non quo eundum est sed quo itur. Atqui nulla res nos maioribus malis
inplicat quam quod ad rumorem componimur, optima rati ea quae magno adsensu
recepta sunt, quodque exempla <nobis pro> bonis multa sunt nec ad
rationem sed ad similitudinem vivimus.
4. Inde
ista tanta coacervatio aliorum super alios ruentium. Quod in strage hominum
magna evenit, cum ipse se populus premit -- nemo ita cadit ut non et alium in
se adtrahat, primique exitio sequentibus sunt -- hoc in omni vita accidere videas
licet. Nemo sibi tantummodo errat, sed alieni erroris et causa et auctor est;
nocet enim adplicari antecedentibus et, dum unusquisque mavult credere quam
iudicare, numquam de vita iudicatur, semper creditur, versatque nos et
praecipitat traditus per manus error. Alienis perimus exemplis:
sanabimur, [si] separemur modo a coetu.
5.
Nunc vero stat contra rationem defensor mali sui populus.
Itaque id evenit quod in comitiis, in quibus eos factos esse praetores idem qui
fecere mirantur, cum se mobilis favor circumegit: eadem probamus, eadem
reprehendimus; hic exitus est omnis iudicii in quo secundum plures datur.
|