1. Cum
de beata vita agetur, non est quod mihi illud discessionum more respondeas:
'haec pars maior esse videtur.' Ideo enim peior est. Non tam bene cum rebus humanis agitur ut meliora
pluribus placeant: argumentum pessimi turba est.
2. Quaeramus
ergo quid optimum factu sit, non quid usitatissimum, et quid nos in possessione
felicitatis aeternae constituat, non quid vulgo, veritatis pessimo interpreti,
probatum sit. Vulgum autem tam chlamydatos quam coronatos voco; non enim
colorem vestium quibus praetexta sunt corpora aspicio. Oculis de homine non
credo, habeo melius et certius lumen quo a falsis vera diiudicem: animi bonum
animus inveniat. Hic, si umquam respirare illi et recedere in se vacaverit, o
quam sibi ipse verum tortus a se fatebitur ac dicet:
3. 'quidquid feci adhuc
infectum esse mallem, quidquid dixi cum recogito, mutis invideo, quidquid
optavi inimicorum execrationem puto, quidquid timui, di boni, quanto levius
fuit quam quod concupii! Cum multis inimicitias gessi et in gratiam ex
odio, si modo ulla inter malos gratia est, redii: mihi ipsi nondum amicus sum. Omnem
operam dedi ut me multitudini educerem et aliqua dote notabilem facerem: quid
aliud quam telis me opposui et malevolentiae quod morderet ostendi?
4.
Vides istos qui eloquentiam laudant, qui opes sequuntur,
qui gratiae adulantur, qui potentiam extollunt? omnes aut sunt hostes aut, quod
in aequo est, esse possunt; quam magnus mirantium tam magnus invidentium
populus est. Quin potius quaero aliquod usu bonum, quod sentiam, non quod
ostendam? ista quae spectantur, ad quae consistitur, quae alter alteri stupens
monstrat, foris nitent, introrsus misera sunt.'
|