1.
Quaeramus aliquod non in speciem bonum, sed solidum et
aequale et a secretiore parte formosius; hoc eruamus. Nec longe positum est:
invenietur, scire tantum opus est quo manum porrigas; nunc velut in tenebris vicina
transimus, offensantes ea ipsa quae desideramus.
2. Sed ne
te per circumitus traham, aliorum quidem opiniones praeteribo -- nam et
enumerare illas longum est et coarguere: nostram accipe. Nostram autem cum
dico, non alligo me ad unum aliquem ex Stoicis proceribus: est et mihi censendi
ius. Itaque aliquem sequar, aliquem iubebo sententiam dividere, fortasse et
post omnes citatus nihil inprobabo ex iis quae priores decreverint et dicam
'hoc amplius censeo'.
3.
Interim, quod inter omnis Stoicos convenit, rerum naturae
adsentior; ab illa non deerrare et ad illius legem exemplumque formari
sapientia est.
Beata est ergo vita conveniens naturae suae, quae non aliter contingere potest
quam si primum sana mens est et in perpetua possessione sanitatis suae, deinde
fortis ac vehemens, tunc pulcherrime patiens, apta temporibus, corporis sui
pertinentiumque ad id curiosa non anxie, tum aliarum rerum quae vitam instruunt
diligens sine admiratione cuiusquam, usura fortunae muneribus, non servitura.
4.
Intellegis, etiam si non adiciam, sequi perpetuam
tranquillitatem, libertatem, depulsis iis quae aut irritant nos aut territant;
nam voluptatibus et * * * pro illis quae parva ac fragilia sunt et ipsis
flagitiis noxia ingens gaudium subit, inconcussum et aequale, tum pax et
concordia animi et magnitudo cum mansuetudine; omnis enim ex infirmitate
feritas est.
|