1.
Potest aliter quoque definiri bonum nostrum, id est eadem
sententia non isdem comprendi verbis. Quemadmodum idem exercitus modo latius
panditur modo in angustum coartatur et aut in cornua sinuata media parte
curvatur aut recta fronte explicatur, vis illi, utcumque ordinatus est, eadem
est et voluntas pro eisdem partibus standi, ita finitio summi boni alias
diffundi potest et exporrigi, alias colligi et in se cogi.
2. Idem
itaque erit, si dixero 'summum bonum est animus fortuita despiciens, virtute
laetus' aut 'invicta vis animi, perita rerum, placida in actu cum humanitate
multa et conversantium cura'. Licet et ita finire, ut beatum dicamus hominem
eum cui nullum bonum malumque sit nisi bonus malusque animus, honesti cultorem,
virtute contentum, quem nec extollant fortuita nec frangant, qui nullum maius
bonum eo quod sibi ipse dare potest noverit, cui vera voluptas erit voluptatum
contemptio.
3. Licet, si
evagari velis, idem in aliam atque aliam faciem salva et integra potestate
transferre; quid enim prohibet nos beatam vitam dicere liberum animum et
erectum et interritum ac stabilem, extra metum, extra cupiditatem positum, cui
unum bonum sit honestas, unum malum turpitudo, cetera vilis turba rerum nec
detrahens quicquam beatae vitae nec adiciens, sine auctu ac detrimento summi
boni veniens ac recedens?
4. Hunc
ita fundatum necesse est, velit nolit, sequatur hilaritas continua et laetitia
alta atque ex alto veniens, ut qui suis gaudeat nec maiora domesticis cupiat. Quidni
ista bene penset cum minutis et frivolis et non perseverantibus corpusculi
motibus? Quo die infra voluptatem fuerit, et infra dolorem erit; vides autem
quam malam et noxiosam servitutem serviturus sit quem voluptates doloresque,
incertissima dominia inpotentissimaque, alternis possidebunt: ergo exeundum ad
libertatem est.
5. Hanc
non alia res tribuit quam fortunae neglegentia: tum illud orietur inaestimabile
bonum, quies mentis in tuto conlocatae et sublimitas expulsisque erroribus ex
cognitione veri gaudium grande et inmotum comitasque et diffusio animi, quibus
delectabitur non ut bonis sed ut ex bono suo ortis.
|