1.
Quoniam liberaliter agere coepi, potest beatus dici qui
nec cupit nec timet beneficio rationis, quoniam et saxa timore et tristitia
carent nec minus pecudes; non ideo tamen quisquam felicia dixerit quibus non
est felicitatis intellectus.
2. Eodem
loco pone homines quos in numerum pecorum et animalium redegit hebes natura et
ignoratio sui. Nihil interest inter hos et illa, quoniam illis nulla ratio est,
his prava et malo suo atque in perversum sollers; beatus enim dici nemo potest
extra veritatem proiectus.
3.
Beata ergo vita est in recto certoque iudicio stabilita et
inmutabilis. Tunc enim pura mens est et soluta omnibus malis, quae non tantum
lacerationes sed etiam vellicationes effugerit, statura semper ubi constitit ac
sedem suam etiam irata et infestante fortuna vindicatura.
4.
Nam quod ad voluptatem pertinet, licet circumfundatur
undique et per omnis vias influat animumque blandimentis suis leniat aliaque ex
aliis admoveat quibus totos partesque nostri sollicitet, quis mortalium, cui
ullum superest hominis vestigium, per diem noctemque titillari velit et deserto
animo corpori operam dare?
|