1. Quid
quod tam bonis quam malis voluptas inest nec minus turpes dedecus suum quam
honestos egregia delectant? Ideoque praeceperunt veteres optimam sequi vitam,
non iucundissimam, ut rectae ac bonae voluntatis non dux sed comes sit voluptas.
Natura enim duce utendum est; hanc ratio observat, hanc consulit.
2. Idem est
ergo beate vivere et secundum naturam. Hoc quid sit iam aperiam: si corporis
dotes et apta naturae conservarimus diligenter et inpavide tamquam in diem data
et fugacia, si non subierimus eorum servitutem nec nos aliena possederint, si
corpori grata et adventicia eo nobis loco fuerint quo sunt in castris auxilia
et armaturae leves -- serviant ista, non imperent -- ita demum utilia sunt
menti.
3.
Incorruptus vir sit externis et insuperabilis miratorque
tantum sui, fidens animo atque in utrumque paratus, artifex vitae; fiducia eius
non sine scientia sit, scientia non sine constantia; maneant illi semel placita
nec ulla in decretis eius litura sit. Intellegitur, etiam si non
adiecero, compositum ordinatumque fore talem virum et in iis quae aget cum
comitate magnificum. erat vera.
4.
Ratio vera sensibus inritata et capiens inde principia --
nec enim habet aliud unde conetur aut unde ad verum impetum capiat -- in se
revertatur. Nam mundus quoque cuncta
complectens rectorque universi deus in exteriora quidem tendit, sed tamen
introsum undique in se redit. Idem nostra mens faciat: cum secuta sensus suos
per illos se ad externa porrexerit, et illorum et sui potens sit.
5. Hoc modo una
efficietur vis ac potestas concors sibi et ratio illa certa nascetur, non
dissidens nec haesitans in opinionibus comprensionibusque nec in persuasione,
quae cum se disposuit et partibus suis consensit et, ut ita dicam, concinuit,
summum bonum tetigit.
6. Nihil enim pravi,
nihil lubrici superest, nihil in quo arietet aut labet; omnia faciet ex imperio
suo nihilque inopinatum accidet, sed quidquid agetur in bonum exibit facile et
parate et sine tergiversatione agentis; nam pigritia et haesitatio pugnam et
inconstantiam ostendit. Quare audaciter licet profitearis summum bonum esse
animi concordiam; virtutes enim ibi esse debebunt ubi consensus atque unitas
erit: dissident vitia.
|