1. 'Sed
tu quoque' inquit 'virtutem non ob aliud colis quam quia aliquam ex illa speras
voluptatem.' Primum non, si voluptatem praestatura virtus est, ideo propter
hanc petitur; non enim hanc praestat, sed et hanc, nec huic laborat, sed labor
eius, quamvis aliud petat, hoc quoque adsequetur.
2. Sicut
in arvo quod segeti proscissum est aliqui flores internascuntur, non tamen huic
herbulae, quamvis delectet oculos, tantum operis insumptum est -- aliud fuit
serenti propositum, hoc supervenit -- sic voluptas non est merces nec causa virtutis
sed accessio, nec quia delectat placet, sed, si placet, et delectat.
3. Summum
bonum in ipso iudicio est et habitu optimae mentis, quae cum suum inplevit et
finibus se suis cinxit, consummatum est summum bonum nec quicquam amplius
desiderat; nihil enim extra totum est, non magis quam ultra finem.
4. Itaque
erras cum interrogas quid sit illud propter quod virtutem petam; quaeris enim
aliquid supra summum. Interrogas quid petam ex virtute? ipsam. Nihil enim habet melius [enim], ipsa
pretium sui. An hoc parum
magnum est? Cum tibi dicam
'summum bonum est infragilis animi rigor et providentia et sublimitas et
sanitas et libertas et concordia et decor', aliquid etiamnunc exigis maius ad
quod ista referantur? Quid mihi voluptatem nominas? hominis bonum quaero, non ventris,
qui pecudibus ac beluis laxior est.
|