1. Cum dico me nihil voluptatis
causa facere, de illo loquor sapiente, cui soli concedimus voluptatem. Non voco
autem sapientem supra quem quicquam est, nedum voluptas. Atqui ab hac occupatus quomodo resistet labori
et periculo, egestati et tot humanam vitam circumstrepentibus minis? Quomodo
conspectum mortis, quomodo dolores feret, quomodo mundi fragores et tantum
acerrimorum hostium, a tam molli adversario victus? 'Quidquid voluptas suaserit
faciet.' Age, non vides quam multa suasura sit?
2.
'Nihil' inquit 'poterit turpiter suadere, quia adiuncta virtuti
est.' Non vides iterum quale sit summum bonum cui custode opus est ut bonum
sit? Virtus autem quomodo voluptatem
reget, quam sequitur, cum sequi parentis sit, regere imperantis? a tergo ponis
quod imperat? Egregium autem habet virtus apud vos officium, voluptates
praegustare!
3. Sed videbimus
an apud quos tam contumeliose tractata virtus est adhuc virtus sit, quae habere
nomen suum non potest, si loco cessit; interim, de quo agitur, multos ostendam voluptatibus
obsessos, in quos fortuna omnia munera sua effudit, quos fatearis necesse est
malos.
4.
Aspice Nomentanum et Apicium, terrarum ac maris, ut isti vocant,
bona conquirentis et super mensam recognoscentis omnium gentium animalia; vide
hos eosdem e suggestu rosae despectantis popinam suam, aures vocum sono,
spectaculis oculos, saporibus palatum suum delectantis; mollibus lenibusque
fomentis totum lacessitur eorum corpus et, ne nares interim cessent, odoribus variis
inficitur locus ipse in quo luxuriae parentatur. Hos esse in voluptatibus
dices, nec tamen illis bene erit, quia non bono gaudent.
|