1. In
ea quidem ipse sententia sum -- invitis hoc nostris popularibus dicam -- sancta
Epicurum et recta praecipere et si propius accesseris tristia; voluptas enim
illa ad parvum et exile revocatur et quam nos virtuti legem dicimus, eam ille
dicit voluptati. Iubet illam
parere naturae; parum est autem luxuriae quod naturae satis est.
2. Quid ergo est? Ille,
quisquis desidiosum otium et gulae ac libidinis vices felicitatem vocat, bonum
malae rei quaerit auctorem et, cum illo venit blando nomine inductus, sequitur voluptatem
non quam audit sed quam attulit, et vitia sua cum coepit putare similia
praeceptis, indulget illis non timide nec obscure, luxuriatur etiam inde aperto
capite. Itaque non dicam quod plerique nostrorum, sectam Epicuri flagitiorum
magistram esse, sed illud dico: male audit, infamis est. 'At inmerito.'
3. Hoc scire qui
potest nisi interius admissus? frons eius ipsa dat locum fabulae et ad malam
spem inritat. Hoc tale est quale vir fortis stolam indutus: constat tibi pudicitia,
virilitas salva est, nulli corpus tuum turpi patientiae vacat, sed in manu
tympanum est. Titulus itaque honestus eligatur et inscriptio ipsa excitans
animum: quae stat, invenerunt vitia.
4. Quisquis ad virtutem
accessit, dedit generosae indolis specimen: qui voluptatem sequitur videtur
enervis, fractus, degenerans viro, perventurus in turpia nisi aliquis
distinxerit illi voluptates, ut sciat quae ex eis intra naturale desiderium
resistant, quae praeceps ferantur infinitaeque sint et quo magis inplentur eo
magis inexplebiles.
5.
Agedum, virtus antecedat, tutum erit omne vestigium. Et voluptas
nocet nimia: in virtute non est verendum ne quid nimium sit, quia in ipsa est
modus; non est bonum quod magnitudine laborat sua. Rationalem porro sortitis
naturam quae melius res quam ratio proponitur? Et si placet ista iunctura, si
hoc placet ad beatam vitam ire comitatu, virtus antecedat, comitetur voluptas
et circa corpus ut umbra versetur: virtutem quidem, excelsissimam dominam, voluptati
tradere ancillam nihil magnum animo capientis est.
|