1.
Prima virtus eat, haec ferat signa: habebimus nihilominus
voluptatem, sed domini eius et temperatores erimus; aliquid nos exorabit, nihil
coget. At ei qui voluptati tradidere principia utroque caruere; virtutem enim
amittunt, ceterum non ipsi voluptatem, sed ipsos voluptas habet, cuius aut inopia
torquentur aut copia strangulantur, miseri si deseruntur ab illa, miseriores si
obruuntur; sicut deprensi mari Syrtico modo in sicco relinquuntur, modo
torrente unda fluctuantur.
2. Evenit
autem hoc nimia intemperantia et amore caeco rei; nam mala pro bonis petenti
periculosum est adsequi. Ut feras cum labore periculoque venamur et captarum
quoque illarum sollicita possessio est -- saepe enim laniant dominos -- ita
habent se magnae voluptates: in magnum malum evasere captaeque cepere; quae quo
plures maioresque sunt, eo ille minor ac plurium servus est quem felicem vulgus
appellat.
3.
Permanere libet in hac etiamnunc huius rei imagine. Quemadmodum
qui bestiarum cubilia indagat et laqueo captare feras magno aestimat et latos
canibus circumdare saltus, ut illarum vestigia premat, potiora deserit
multisque officiis renuntiat, ita qui sectatur voluptatem omnia postponit et
primam libertatem neglegit ac pro ventre dependit, nec voluptates sibi emit sed
se voluptatibus vendit.
|