1.
'Quid tamen' inquit 'prohibet in unum virtutem voluptatemque
confundi et ita effici summum bonum ut idem et honestum et iucundum sit?' Quia
pars honesti non potest esse nisi honestum nec summum bonum habebit
sinceritatem suam, si aliquid in se viderit dissimile meliori.
2.
Ne gaudium quidem quod ex virtute oritur, quamvis bonum
sit, absoluti tamen boni pars est, non magis quam laetitia et tranquillitas,
quamvis ex pulcherrimis causis nascantur; sunt enim ista bona, sed consequentia
summum bonum, non consummantia.
3.
Qui vero virtutis voluptatisque societatem facit et ne ex
aequo quidem, fragilitate alterius boni quidquid in altero vigoris est hebetat
libertatemque illam, ita demum si nihil se pretiosius novit invictam, sub iugum
mittit. Nam, quae maxima servitus est, incipit illi opus esse fortuna; sequitur
vita anxia, suspiciosa, trepida, casum pavens, temporum suspensa momentis.
4.
Non das virtuti fundamentum grave, inmobile, sed iubes
illam in loco volubili stare; quid autem tam volubile est quam fortuitorum
expectatio et corporis rerumque corpus adficientium varietas? Quomodo hic
potest deo parere et quidquid evenit bono animo excipere nec de fato queri
casuum suorum benignus interpres, si ad voluptatum dolorumque punctiunculas
concutitur? Sed ne patriae quidem
bonus tutor aut vindex est nec amicorum propugnator, si ad voluptates vergit.
5. Illo ergo summum bonum
escendat unde nulla vi detrahitur, quo neque dolori neque spei nec timori sit
aditus nec ulli rei quae deterius summi boni ius faciat; escendere autem illo
sola virtus potest. Illius gradu clivus iste frangendus est; illa fortiter
stabit et quidquid evenerit feret non patiens tantum sed etiam volens, omnemque
temporum difficultatem sciet legem esse naturae et ut bonus miles feret vulnera,
numerabit cicatrices, et transverberatus telis moriens amabit eum pro quo cadet
imperatorem; habebit illud in animo vetus praeceptum: deum sequere.
6. Quisquis autem
queritur et plorat et gemit, imperata facere vi cogitur et invitus rapitur ad
iussa nihilominus. Quae autem dementia est potius trahi quam sequi! tam
mehercules quam stultitia et ignoratio condicionis est suae dolere quod deest
aliquid tibi aut incidit durius, aeque mirari aut indigne ferre ea quae tam
bonis accidunt quam malis, morbos dico, funera, debilitates et cetera ex
transverso in vitam humanam incurrentia.
7. Quidquid ex universi
constitutione patiendum est, magno suscipiatur animo: ad hoc sacramentum adacti
sumus, ferre mortalia nec perturbari iis quae vitare non est nostrae
potestatis. In regno nati sumus: deo parere libertas est.
|