1. Ergo
in virtute posita est vera felicitas. Quid haec tibi virtus suadebit? ne quid
aut bonum aut malum existimes quod nec virtute nec malitia continget; deinde ut
sis inmobilis et contra malum <et> ex bono, ut qua fas est deum effingas.
2.
Quid tibi pro hac expeditione promittit? ingentia et aequa
divinis: nihil cogeris, nullo indigebis, liber eris, tutus indemnis; nihil
frustra temptabis, nihil prohibeberis; omnia tibi ex sententia cedent, nihil adversum
accidet, nihil contra opinionem ac voluntatem.
3.
'Quid ergo? virtus ad beate vivendum sufficit?' Perfecta
illa et divina quidni sufficiat, immo superfluat? Quid enim deesse potest extra
desiderium omnium posito? Quid extrinsecus opus est ei qui omnia sua in se
collegit? Sed ei qui ad virtutem tendit, etiam si multum processit, opus est
aliqua fortunae indulgentia adhuc inter humana luctanti, dum nodum illum
exsolvit et omne vinculum mortale. Quid ergo interest? quod arte alligati sunt
alii, adstricti [alii], districti quoque: hic qui ad superiora progressus est
et se altius extulit laxam catenam trahit, nondum liber, iam tamen pro libero.
|