1. Si quis itaque ex
istis qui philosophiam conlatrant quod solent dixerit: 'quare ergo tu fortius loqueris
quam vivis? Quare et superiori verba summittis et pecuniam necessarium tibi
instrumentum existimas et damno moveris et lacrimas audita coniugis aut amici
morte demittis et respicis famam et malignis sermonibus tangeris?
2. Quare cultius rus
tibi est quam naturalis usus desiderat? Cur non ad praescriptum tuum cenas? Cur
tibi nitidior supellex est? Cur apud te vinum aetate tua vetustius bibitur? Cur
aurum disponitur? Cur arbores nihil praeter umbram daturae conseruntur? Quare
uxor tua locupletis domus censum auribus gerit? Quare paedagogium
pretiosa veste succingitur? Quare
ars est apud te ministrare nec temere et ut libet conlocatur argentum sed
perite struitur et est aliquis scindendi obsonii magister?' Adice si vis: 'cur
trans mare possides? Cur plura quam nosti? <Cur> turpiter aut tam
neglegens es ut non noveris pauculos servos aut tam luxuriosus ut plures habeas
quam quorum notitiae memoria sufficiat?'
3.
Adiuvabo postmodo convicia et plura mihi quam putas
obiciam, nunc hoc respondeo tibi: non sum sapiens et, ut malivolentiam tuam
pascam, nec ero. Exige itaque a me,
non ut optimis par sim, sed ut malis melior: hoc mihi satis est, cotidie
aliquid ex vitiis meis demere et errores meos obiurgare.
4. Non perveni
ad sanitatem, ne perveniam quidem; delenimenta magis quam remedia podagrae meae
compono, contentus si rarius accedit et si minus verminatur: vestris quidem
pedibus comparatus, debiles, cursor sum. Haec non pro me loquor -- ego
enim in alto vitiorum omnium sum -- sed pro illo cui aliquid acti est.
|