1.
Diodorum, Epicureum philosophum, qui intra paucos dies
finem vitae suae manu sua inposuit, negant ex decreto Epicuri fecisse quod sibi
gulam praesecuit: alii dementiam videri volunt factum hoc eius, alii
temeritatem. Ille interim beatus ac plenus bona conscientia reddidit sibi
testimonium vita excedens laudavitque aetatis in portu et ad ancoram actae
quietem et dixit quod vos inviti audistis, quasi vobis quoque faciendum sit: vixi
et quem dederat cursum fortuna peregi.
2. De
alterius vita, de alterius morte disputatis et ad nomenmagnorum ob aliquam
eximiam laudem virorum, sicut ad occursum ignotorum hominum minuti canes,
latratis; expedit enim vobis neminem videri bonum, quasi aliena virtus
exprobratio delictorum omnium sit. Invidi splendida cum sordibus vestris
confertis nec intellegitis quanto id vestro detrimento audeatis. Nam si illi
qui virtutem sequuntur avari libidinosi ambitiosique sunt, quid vos estis
quibus ipsum nomen virtutis odio est?
3.
Negatis quemquam praestare quae loquitur nec ad
exemplar orationis suae vivere: quid mirum, cum loquantur fortia ingentia,
omnis humanas tempestates evadentia? Cum refigere se crucibus conentur -- in
quas unusquisque vestrum clavos suos ipse adigit -- ad supplicium tamen acti
stipitibus singulis pendent: hi qui in se ipsi animum advertunt quot
cupiditatibus tot crucibus distrahuntur. At maledici, in alienam contumeliam venusti
sunt. Crederem illis hoc vacare, nisi quidam ex patibulo suo spectatores
conspuerent.
|