1. 'Non
praestant philosophi quae loquuntur.' Multum tamen praestant quod loquuntur,
quod honesta mente concipiunt. Utinam quidem et paria dictis agerent: quid esset illis beatius? Interim
non est quod contemnas bona verba et bonis cogitationibus plena praecordia:
studiorum salutarium etiam citra effectum laudanda tractatio est.
2.
Quid mirum, si non escendunt in altum ardua adgressi? Sed
si vir es, suspice, etiam si decidunt, magna conantis. Generosa res est
respicientem non ad suas sed ad naturae suae vires conari alta temptare et
mente maiora concipere quam quae etiam ingenti animo adornatis effici possunt.
3. Qui sibi hoc proposuit:
'ego mortem eodem vultu quo audiam videbo. Ego laboribus, quanticumque illi
erunt, parebo, animo fulciens corpus. Ego divitias et praesentis et absentis
aeque contemnam, nec si aliubi iacebunt tristior, nec si circa me fulgebunt
animosior. Ego fortunam nec venientem sentiam nec recedentem. Ego terras omnis
tamquam meas videbo, meas tamquam omnium. Ego sic vivam quasi sciam aliis esse
me natum et naturae rerum hoc nomine gratias agam: quo enim melius genere negotium
meum agere potuit? unum me donavit omnibus, uni mihi omnis.
4. Quidquid habebo nec
sordide custodiam nec prodige spargam; nihil magis possidere me credam quam
bene donata. Non numero nec pondere beneficia nec ulla nisi accipientis
aestimatione perpendam; numquam id mihi multum erit quod dignus accipiet. Nihil
opinionis causa, omnia conscientiae faciam. Populo spectante fieri credam
quidquid me conscio faciam.
5. Edendi mihi erit
bibendique finis desideria naturae restinguere, non inplere aluum et exinanire.
Ero amicis iucundus, inimicis mitis
et facilis. Exorabor antequam roger, et honestis precibus occurram. Patriam
meam esse mundum sciam et praesides deos, hos supra me circaque me stare
factorum dictorumque censores. Quandoque aut natura spiritum repetet aut ratio
dimittet, testatus exibo bonam me conscientiam amasse, bona studia, nullius per
me libertatem deminutam, minime meam' -- qui haec facere proponet, volet,
temptabit, ad deos iter faciet, ne ille, etiam si non tenuerit, magnis tamen
excidit ausis.
6.
Vos
quidem, quod virtutem cultoremque eius odistis, nihil novi facitis. Nam et
solem lumina aegra formidant et aversantur diem splendidum nocturna animalia,
quae ad primum eius ortum stupent et latibula sua passim petunt, abduntur in
aliquas rimas timida lucis. Gemite et infelicem linguam bonorum exercete
convicio, hiate commordete: citius multo frangetis dentes quam inprimetis.
|