1. Quid
autem dubii est quin haec maior materia sapienti viro sit animum explicandi
suum in divitiis quam in paupertate, cum in hac unum genus virtutis sit non
inclinari nec deprimi, in divitiis et temperantia et liberalitas et diligentia
et dispositio et magnificentia campum habeat patentem?
2. Non
contemnet se sapiens, etiam si fuerit minimae staturae, esse tamen se procerum volet.
Et exilis corpore aut amisso oculo valebit, malet tamen sibi esse corporis
robur, et hoc ita ut sciat esse aliud in se valentius; malam valetudinem
tolerabit, bonam optabit.
3.
Quaedam enim, etiam si in summam rei parva sunt [ait] et
subduci sine ruina principalis boni possunt, adiciunt tamen aliquid ad
perpetuam laetitiam et ex virtute nascentem: sic illum adficiunt divitiae et
exhilarant ut navigantem secundus et ferens ventus, ut dies bonus et in bruma
ac frigore apricus locus.
4. Quis
porro sapientium -- nostrorum dico, quibus unum est bonum virtus -- negat etiam
haec quae indifferentia vocamus habere aliquid in se pretii et alia aliis esse
potiora? Quibusdam ex iis
tribuitur aliquid honoris, quibusdam multum; ne erres itaque, inter potiora
divitiae sunt.
5. 'Quid ergo'
inquis 'me derides, cum eundem apud te locum habeant quem apud me?' Vis scire
quam non eundem habeant locum? mihi divitiae si effluxerint, nihil auferent
nisi semet ipsas, tu stupebis et videberis tibi sine te relictus, si illae a te
recesserint; apud me divitiae aliquem locum habent, apud te summum; ad
postremum divitiae meae sunt, tu divitiarum es.
|