1.
Desine ergo philosophis pecunia interdicere: nemo
sapientiam paupertate damnavit. Habebit philosophus amplas opes, sed nulli
detractas nec alieno sanguine cruentas, sine cuiusquam iniuria partas, sine
sordidis quaestibus, quarum tam honestus sit exitus quam introitus, quibus nemo
ingemescat nisi malignus. In quantum vis exaggera illas: honestae sunt in
quibus, cum multa sint quae sua quisque dici velit, nihil est quod quisquam
suum possit dicere.
2.
Ille vero fortunae benignitatem a se non summovebit et
patrimonio per honesta quaesito nec gloriabitur nec erubescet. Habebit tamen
etiam quo glorietur, si aperta domo et admissa in res suas civitate poterit
dicere 'quod quisque agnoverit tollat.' O magnum virum, <o> optime
divitem, si post hanc vocem tantundem habuerit! Ita dico: si tuto et securus
scrutationem populo praebuerit, si nihil quisquam apud illum invenerit quoi manus
iniciat, audaciter et propalam erit dives.
3.
Sapiens nullum denarium intra limen suum admittet male
intrantem; idem magnas opes, munus fortunae fructumque virtutis, non repudiabit
nec excludet. Quid enim est quare illis bono loco invideat? veniant,
hospitentur. Nec iactabit illas nec abscondet -- alterum infruniti animi est,
alterum timidi et pusilli, velut magnum bonum intra sinum continentis -- nec,
ut dixi, eiciet illas e domo.
4. Quid
enim dicet? utrumne 'inutiles estis' an 'ego uti divitiis nescio'? Quemadmodum
etiam pedibus suis poterit iter conficere, escendere tamen vehiculum malet, sic
pauper [si] poterit esse, dives volet. Habebit itaque opes, sed tamquam leves et avolaturas, nec ulli alii eas nec
sibi graves esse patietur.
5. Donabit -- quid
erexistis aures, quid expeditis sinum? -- donabit aut bonis aut eis quos facere
poterit bonos, donabit cum summo consilio dignissimos eligens, ut qui meminerit
tam expensorum quam acceptorum rationem esse reddendam, donabit ex recta et
probabili causa, nam inter turpes iacturas malum munus est; habebit sinum
facilem, non perforatum, ex quo multa exeant et nihil excidat.
|