1.
Errat si quis existimat facilem rem esse donare: plurimum
ista res habet difficultatis, si modo consilio tribuitur, non casu et impetu
spargitur. Hunc promereor, illi reddo; huic succurro, huius misereor; illum
instruo dignum quem non deducat paupertas nec occupatum teneat; quibusdam non
dabo quamvis desit, quia etiam si dedero erit defuturum; quibusdam offeram,
quibusdam etiam inculcabo. Non possum in hac re esse neglegens; numquam
magis nomina facio quam cum dono.
2. 'Quid? tu' inquis
'recepturus donas?' Immo non perditurus: eo loco sit donatio unde repeti
non debeat, reddi possit. Beneficium conlocetur quemadmodum thesaurus alte
obrutus, quem non eruas nisi fuerit necesse.
3.
Quid? domus ipsa divitis viri quantam habet bene faciendi
materiam! Quis enim liberalitatem tantum ad togatos vocat? hominibus prodesse
natura me iubet. Servi liberine sint hi, ingenui an libertini, iustae
libertatis an inter amicos datae, quid refert? ubicumque homo est, ibi benefici
locus est. Potest itaque pecunia etiam intra limen suum diffundi et
liberalitatem exercere, quae non quia liberis debetur sed quia a libero animo
proficiscitur ita nominata est. Haec apud sapientem nec umquam in turpes
indignosque inpingitur nec umquam ita defetigata errat ut non, quotiens dignum
invenerit, quasi ex pleno fluat.
4.
Non est ergo quod perperam exaudiatis quae honeste fortiter
animose a studiosis sapientiae dicuntur. Et hoc primum adtendite: aliud est studiosus sapientiae, aliud iam adeptus
sapientiam. Ille tibi dicet: 'optime loquor, sed adhuc inter mala volutor
plurima. Non est quod me ad formulam meam exigas: cum maxime facio me et formo
et ad exemplar ingens attollo; si processero quantumcumque proposui, exige ut
dictis facta respondeant.' Adsecutus vero humani boni summam aliter tecum aget
et dicet: 'primum non est quod tibi permittas de melioribus ferre sententiam;
mihi iam, quod argumentum est recti, contigit malis displicere.
5. Sed ut tibi rationem
reddam qua nulli mortalium invideo, audi quid promittam et quanti quaeque
aestimem. Divitias nego bonum esse; nam si essent, bonos facerent: nunc,
quoniam quod apud malos deprenditur dici bonum non potest, hoc illis nomen
nego. Ceterum et habendas esse et utiles et magna commoda vitae adferentis
fateor.
|