1. Quid
ergo sit quare illas non in bonis numerem, et quid praestem in illis aliud quam
vos, quoniam inter utrosque convenit habendas, audite. Pone in
opulentissima me domo, pone <ubi> aurum argentumque in promiscuo usu sit:
non suspiciam me ob ista quae, etiam si apud me, extra me tamen sunt. In
Sublicium pontem me transfer et inter egentes abice: non ideo tamen me
despiciam quod in illorum numero consedero qui manum ad stipem porrigunt. Quid
enim ad rem an frustum panis desit cui non deest mori posse? Quid ergo est?
domum illam splendidam malo quam pontem.
2.
Pone <in> instrumentis splendentibus et delicato
apparatu: nihilo me feliciorem credam quod mihi molle erit amiculum, quod
purpura convivis meis substernetur. Muta stragula mea: nihilo miserius ero si
lassa cervix mea in maniculo faeni adquiescet, si super Circense tomentum per
sarturas veteris lintei effluens incubabo. Quid ergo est? malo quid mihi animi
sit ostendere praetextatus et causatus quam nudis scapulis aut sententis.
3.
Omnes mihi ex voto dies cedant, novae gratulationes
prioribus subtexantur: non ob hoc mihi placebo. Muta in contrarium hanc
indulgentiam temporis, hinc illinc percutiatur animus damno luctu incursionibus
variis, nulla hora sine aliqua querella sit: non ideo me dicam inter miserrima
miserum, non ideo aliquem execrabor diem; provisum est enim a me ne quis mihi
ater dies esset. Quid ergo est? malo gaudia temperare quam dolores compescere.'
4.
Hoc tibi ille Socrates dicet: 'fac me victorem universarum
gentium, delicatus ille Liberi currus triumphantem usque ad Thebas a solis ortu
vehat, iura reges penatium petant: me hominem esse maxime cogitabo, cum deus
undique consalutabor. Huic tam sublimi fastigio coniunge protinus praecipitem
mutationem; in alienum inponar fericulum exornaturus victoris superbi ac feri
pompam: non humilior sub alieno curru agar quam in meo steteram. Quid ergo est?
vincere tamen quam capi malo.
5.
Totum fortunae regnum despiciam, sed ex illo, si dabitur
electio, meliora sumam. Quidquid ad me venerit bonum fiet, sed malo faciliora
ac iucundiora veniant et minus vexatura tractantem. Non est enim quod existimes
ullam esse sine labore virtutem, sed quaedam virtutes stimulis, quaedam frenis
egent.
6.
Quemadmodum corpus in proclivi retineri debet, adversus
ardua inpelli, ita quaedam virtutes in proclivi sunt, quaedam clivum subeunt. An dubium est quin escendat nitatur
obluctetur patientia fortitudo perseverantia et quaecumque alia duris opposita virtus
est et fortunam subigit?
7.
Quid ergo? non aeque manifestum est per devexum ire
liberalitatem temperantiam mansuetudinem? In his continemus animum ne prolabatur, in illis exhortamur incitamusque
acerrime. Ergo paupertati adhibebimus illas quae pugnare sciunt fortiores,
divitiis illas diligentiores quae suspensum gradum ponunt et pondus suum
sustinent.
8. Cum hoc ita divisum
sit, malo has in usu mihi esse quae exercendae tranquillius sunt quam eas
quarum experimentum sanguis et sudor est. Ergo non ego aliter' inquit sapiens 'vivo
quam loquor, sed vos aliter auditis; sonus tantummodo verborum ad aures vestras
pervenit: quid significet non quaeritis.'
|