1. 'Quid
ergo inter me stultum et te sapientem interest, si uterque habere volumus?' Plurimum:
divitiae enim apud sapientem virum in servitute sunt, apud stultum in imperio;
sapiens divitiis nihil permittit, vobis divitiae omnia; vos, tamquam aliquis vobis
aeternam possessionem earum promiserit, adsuescitis illis et cohaeretis,
sapiens tunc maxime paupertatem meditatur cum in mediis divitiis constitit.
2. Numquam
imperator ita paci credit ut non se praeparet bello quod, etiam si non geritur,
indictum est: vos domus formonsa, tamquam nec ardere nec ruere possit,
insolentes, vos opes, tamquam periculum omne transcenderint maioresque sint vobis
quam quibus consumendis satis virium habeat fortuna, obstupefaciunt.
3. Otiosi
divitiis luditis nec providetis illarum periculum, sicut barbari plerumque
inclusi et ignari machinarum segnes laborem obsidentium spectant nec quo illa
pertineant quae ex longinquo struuntur intellegunt. Idem vobis evenit: marcetis in vestris rebus nec
cogitatis quot casus undique immineant iam iamque pretiosa spolia laturi. Sapientis
quisquis abstulerit divitias, omnia illi sua relinquet; vivit enim praesentibus
laetus, futuri securus.
4. 'Nihil magis' inquit
ille Socrates aut aliquis alius cui idem <adfectus> adversus humana atque
eadem potestas est 'persuasi mihi quam ne ad opiniones vestras actum vitae meae
flecterem. Solita conferte undique verba: non conviciari vos putabo sed vagire
velut infantes miserrimos.'
5.
Haec dicet ille cui sapientia contigit, quem animus vitiorum
immunis increpare alios, non quia odit, sed in remedium iubet. Adiciet his
illa: 'existimatio me vestra non meo nomine sed vestro movet, quia clamitatis
odisse et lacessere virtutem bonae spei eiuratio est. Nullam mihi iniuriam facitis, sed ne dis quidem hi
qui aras evertunt. Sed malum propositum apparet malumque consilium etiam ibi
ubi nocere non potuit.
6. Sic vestras
halucinationes fero quemadmodum Iuppiter optimus maximus ineptias poetarum,
quorum alius illi alas inposuit, alius cornua, alius adulterum illum induxit et
abnoctantem, alius saevum in deos, alius iniquum in homines, alius raptorem
ingenuorum et cognatorum quidem, alius parricidam et regni alieni paternique
expugnatorem: quibus nihil aliud actum est quam ut pudor hominibus peccandi demeretur,
si tales deos credidissent.
7. Sed quamquam ista me
nihil laedant, vestra tamen vos moneo causa: suspicite virtutem, credite iis
qui illam diu secuti magnum quiddam ipsos et quod in dies maius appareat sequi
clamant, et ipsam ut deos ac professores eius ut antistites colite et, quotiens
mentio sacrarum litterarum intervenerit, favete linguis. Hoc verbum non, ut
plerique existimant, a favore trahitur, sed imperat silentium ut rite peragi
possit sacrum nulla voce mala obstrepente; quod multo magis necessarium est
imperari vobis, ut quotiens aliquid ex illo proferetur oraculo, intenti et
compressa voce audiatis.
8. Cum sistrum aliquis
concutiens ex imperio mentitur, cum aliquis secandi lacertos suos artifex
brachia atque umeros suspensa manu cruentat, cum aliqua genibus per viam repens
ululat laurumque linteatus senex et medio lucernam die praeferens conclamat
iratum aliquem deorum, concurritis et auditis ac divinum esse eum, invicem
mutuum alentes stuporem, adfirmatis.'
|