1. Ecce
Socrates ex illo carcere quem intrando purgavit omnique honestiorem curia reddidit
proclamat: 'qui iste furor, quae ista inimica dis hominibusque natura est
infamare virtutes et malignis sermonibus sancta violare? Si potestis, bonos
laudate, si minus, transite; quod si vobis exercere taetram istam licentiam
placet, alter in alterum incursitate. Nam cum in caelum insanitis, non dico
sacrilegium facitis sed operam perditis.
2.
Praebui ego aliquando Aristophani materiam iocorum, tota
illa comicorum poetarum manus in me venenatos sales suos effudit: inlustrata
est virtus mea per ea ipsa per quae petebatur; produci enim illi et temptari
expedit, nec ulli magis intellegunt quanta sit quam qui vires eius lacessendo
senserunt: duritia silicis nullis magis quam ferientibus nota est.
3.
Praebeo me non aliter quam rupes aliqua in vadoso mari
destituta, quam fluctus non desinunt, undecumque moti sunt, verberare, nec ideo
aut loco eam movent aut per tot aetates crebro incursu suo consumunt. Adsilite,
facite impetum: ferendo vos vincam. In ea quae firma et inexsuperabilia sunt
quidquid incurrit malo suo vim suam exercet: proinde quaerite aliquam mollem
cedentemque materiam in qua tela vestra figantur.
4. Vobis autem vacat
aliena scrutari mala et sententias ferre de quoquam? "Quare hic
philosophus laxius habitat? quare hic lautius cenat?" Papulas observatis
alienas, obsiti plurimis ulceribus? hoc tale est quale si quis pulcherrimorum
corporum naevos aut uerrucas derideat quem foeda scabies depascitur.
5. Obicite
Platoni quod petierit pecuniam, Aristoteli quod acceperit, Democrito quod
neglexerit, Epicuro quod consumpserit; mihi ipsi Alcibiaden et Phaedrum
obiectate, o vos usu maxime felices, cum primum vobis imitari vitia nostra
contigerit.
6. Quin potius mala vestra
circumspicitis, quae vos ab omni parte confodiunt, alia grassantia extrinsecus,
alia in visceribus ipsis ardentia? Non eo loco res humanae sunt, etiam si
statum vestrum parum nostis, ut vobis tantum otii supersit ut in probra
meliorum agitare linguam vacet.
|