Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Lucius Annaeus Seneca De clementia IntraText CT - Text |
1.
Et ne forte decipiat nos speciosum clementiae nomen aliquando et in
contrarium abducat, videamus, quid sit clementia qualisque sit et quos fines
habeat.
Clementia est temperantia animi in potestate ulciscendi vel lenitas
superioris adversus inferiorem in constituendis poenis. Plura proponere tutius
est, ne una finitio parum rem comprehendat et, ut ita dicam, formula excidat;
itaque dici potest et inclinatio animi ad lenitatem in poena exigenda.
2. Illa finitio contradictiones inveniet, quamvis maxime ad verum accedat, si dixerimus clementiam esse moderationem aliquid ex merita ac debita poena remittentem: reclamabitur nullam virtutem cuiquam minus debito facere. Atqui hoc omnes intellegunt clementiam esse, quae se flectit citra id, quod merito constitui posset.