1.
Livia amiserat filium Drusum, magnum futurum principem, iam magnum
ducem; intraverat penitus Germaniam et ibi signa Romana fixerat ubi vix ullos
esse Romanos notum erat. In expeditione decesserat ipsis illum hostibus aegrum
cum veneratione et pace mutua prosequentibus nec optare quod expediebat
audentibus. Accedebat ad hanc mortem, quam ille pro re publica obierat, ingens
civium provinciarumque et totius Italiae desiderium, per quam effusis in
officium lugubre municipiis coloniisque usque in urbem ductum erat funus
triumpho simillimum.
2.
Non
licuerat matri ultima filii oscula gratumque extremi sermonem oris haurire;
longo itinere reliquias Drusi sui prosecuta, tot per omnem Italiam ardentibus
rogis, quasi totiens illum amitteret, inritata, ut primum tamen intulit tumulo,
simul et illum et dolorem suum posuit, nec plus doluit quam aut honestum erat
Caesare aut aequum salvo. Non desiit denique Drusi sui celebrare nomen,
ubique illum sibi privatim publiceque repraesentare, libentissime de illo
loqui, de illo audire: cum memoria illius vixit, quam nemo potest retinere et
frequentare qui illam tristem sibi reddidit.
3. Elige
itaque utrum exemplum putes probabilius. Si illud prius sequi vis, eximes te
numero vivorum: aversaberis et alienos liberos et tuos ipsumque quem desideras;
triste matribus omen occurres; voluptates honestas, permissas, tamquam parum
decoras fortunae tuae reicies; invisa haerebis in luce et aetati tuae, quod non
praecipitet te quam primum et finiat, infestissima eris; quod turpissimum
alienissimumque est animo tuo in meliorem noto partem, ostendes te vivere
nolle, mori non posse.
4.
Si ad hoc maximae feminae te exemplum
adplicueris moderatius, mitius, non eris in aerumnis nec te tormentis
macerabis: quae enim, malum, amentia est poenas a se infelicitatis exigere et
mala sua non augere! Quam in omni vita servasti morum probitatem et
verecundiam, in hac quoque re praestabis; est enim quaedam et dolendi modestia.
Illum ipsum iuvenem, dignissimum qui te laetam semper nominatus cogitatusque
faciat, meliore pones loco, si matri suae, qualis vivus solebat, hilarisque et
cum gaudio occurrit.
|