1.
Deinde
oro atque obsecro ne te difficilem amicis et intractabilem praestes. Non est
enim quod ignores omnes hos nescire quemadmodum se gerant, loquantur aliquid
coram te de Druso an nihil, ne aut oblivio clarissimi iuvenis illi faciat
iniuriam aut mentio tibi.
2.
Cum
secessimus et in unum convenimus, facta eius dictaque quanto meruit suspectu
celebramus; coram te altum nobis de illo silentium est. Cares itaque
maxima voluptate, filii tui laudibus, quas non dubito quin vel inpendio vitae,
si potestas detur, in aevum omne sis prorogatura.
3.
Quare patere, immo arcesse sermones quibus ille
narretur, et apertas aures praebe ad nomen memoriamque filii tui; nec hoc grave
duxeris ceterorum more, qui in eiusmodi casu partem mali putant audire solacia.
4.
Nunc incubuisti tota in alteram partem et oblita
meliorum fortunam tuam qua deterior est aspicis. Non convertis te ad convictus
filii tui occursusque iucundos, non ad pueriles dulcesque blanditias, non ad
incrementa studiorum: ultimam illam faciem rerum premis; in illam, quasi parum
ipsa per se horrida sit, quidquid potes congeris. Ne, obsecro te, concupieris
perversissimam gloriam, infelicissima videri.
5.
Simul cogita non esse magnum rebus prosperis
fortem se gerere, ubi secundo cursu vita procedit: ne gubernatoris quidem artem
tranquillum mare et obsequens ventus ostendit, adversi aliquid incurrat oportet
quod animum probet.
6.
Proinde ne summiseris te, immo contra fige
stabilem gradum et quidquid onerum supra cecidit sustine, primo dumtaxat
strepitu conterrita. Nulla re maior invidia fortunae fit quam aequo animo.'
Post haec ostendit illi filium incolumem, ostendit ex amisso nepotes.
|