1.
'At enim naturale desiderium suorum est.' Quis negat, quam diu modicum est? Nam discessu,
non solum amissione carissimorum necessarius morsus est et firmissimorum quoque
animorum contractio. Sed plus est quod opinio adicit quam quod natura
imperavit.
2.
Aspice
mutorum animalium quam concitata sint desideria et tamen quam brevia: vaccarum
uno die alterove mugitus auditur, nec diutius equarum vagus ille amensque
discursus est; ferae cum vestigia catulorum consectatae sunt et silvas
pervagatae, cum saepe ad cubilia expilata redierunt, rabiem intra exiguum
tempus extinguunt; aves cum stridore magno inanes nidos circumfremuerunt, intra
momentum tamen quietae volatus suos repetunt; nec ulli animali longum fetus sui
desiderium est nisi homini, qui adest dolori suo nec tantum quantum sentit sed
quantum constituit adficitur.
3.
Ut
scias autem non esse hoc naturale, luctibus frangi, primum magis feminas quam
viros, magis barbaros quam placidae eruditaeque gentis homines, magis indoctos
quam doctos eadem orbitas vulnerat. Atqui quae a natura vim acceperunt eandem
in omnibus servant: apparet non esse naturale quod varium est.
4.
Ignis
omnes aetates omniumque urbium cives, tam viros quam feminas uret; ferrum in
omni corpore exhibebit secandi potentiam. Quare? quia vires illis a
natura datae sunt, quae nihil in personam constituit. Paupertatem luctum
ambitionem alius aliter sentit prout illum consuetudo infecit, et inbecillum
inpatientemque reddit praesumpta opinio de non timendis terribilis.
|