1.
Dolor tuus, si modo ulla illi ratio est, utrum sua spectat incommoda an
eius qui decessit? Utrum te in amisso filio movet quod nullas ex illo
voluptates cepisti, an quod maiores, si diutius vixisset, percipere potuisti?
2.
Si nullas percepisse te dixeris, tolerabilius
efficies detrimentum tuum; minus enim homines desiderant ea ex quibus nihil
gaudi laetitiaeque perceperant. Si confessa fueris percepisse magnas
voluptates, oportet te non de eo quod detractum est queri, sed de eo gratias
agere quod contigit; provenerunt enim satis magni fructus laborum tuorum ex
ipsa educatione, nisi forte ii qui catulos avesque et frivola animorum
oblectamenta summa diligentia nutriunt fruuntur aliqua voluptate ex visu
tactuque et blanda adulatione mutorum, liberos nutrientibus non fructus
educationis ipsa educatio est. Licet itaque nil tibi industria eius contulerit,
nihil diligentia custodierit, nihil prudentia suaserit, ipsum quod habuisti,
quod amasti, fructus est.
3.
'At
potuit longior esse, maior.' Melius tamen tecum actum est quam si omnino non
contigisset, quoniam, si ponatur electio utrum satius sit non diu felicem esse
an numquam, melius est discessura nobis bona quam nulla contingere. Utrumne
malles degenerem aliquem et numerum tantum nomenque filii expleturum habuisse
an tantae indolis quantae tuus fuit, iuvenis cito prudens, cito pius, cito
maritus, cito pater, cito omnis officii curiosus, cito sacerdos, omnia tamquam
properans? Nulli fere et magna bona et diuturna contingunt, non durat
nec ad ultimum exit nisi lenta felicitas: filium tibi di inmortales non diu
daturi statim talem dederunt qualis diu effici <vix> potest.
4.
Ne
illud quidem dicere potes, electam te a dis cui frui non liceret filio:
circumfer per omnem notorum, ignotorum frequentiam oculos, occurrent tibi passi
ubique maiora. Senserunt ista magni duces, senserunt principes; ne deos quidem
fabulae immunes reliquerunt, puto, ut nostrorum funerum levamentum esset etiam
divina concidere. Circumspice, inquam, omnis: nullam <tam> miseram
nominabis domum quae non inveniat in miseriore solacium.
5.
Non mehercules tam male de moribus tuis sentio
ut putem posse te levius pati casum tuum, si tibi ingentem lugentium numerum
produxero: malivolum solacii genus est turba miserorum. Quosdam tamen referam,
non ut scias hoc solere hominibus accidere -- ridiculum est enim mortalitatis
exempla colligere - sed ut scias fuisse multos qui lenirent aspera placide
ferendo.
6.
A felicissimo incipiam. L. Sulla filium amisit,
nec ea res aut malitiam eius et acerrimam virtutem in hostes civesque contudit
aut effecit ut cognomen illud usurpasse falso videretur, quod amisso filio
adsumpsit nec odia hominum veritus, quorum malo illae nimis secundae res
constabant, nec invidiam deorum, quorum illud crimen erat, Sulla tam felix. Sed
istud inter res nondum iudicatas abeat, qualis Sulla fuerit -- etiam inimici
fatebuntur bene illum arma sumpsisse, bene posuisse: hoc de quo agitur
constabit, non esse maximum malum quod etiam ad felicissimos pervenit.
|