1.
Scio quid dicas: 'oblitus es feminam te consolari, virorum refers
exempla.' Quis autem dixit naturam maligne cum mulierum ingeniis egisse et
virtutes illarum in artum retraxisse? par illis, mihi crede, vigor, par ad
honesta, libeat <modo>, facultas est; dolorem laboremque ex aequo, si
consuevere, patiuntur.
2.
In
qua istud urbe, di boni, loquimur? in qua regem Romanis capitibus Lucretia et
Brutus deiecerunt: Bruto libertatem debemus, Lucretiae Brutum; in qua Cloeliam contempto
et hoste et flumine ob insignem audaciam tantum non in viros transcripsimus:
equestri insidens statuae in sacra via, celeberrimo loco, Cloelia exprobrat
iuvenibus nostris pulvinum escendentibus in ea illos urbe sic ingredi in qua
etiam feminas equo donavimus.
3.
Quod
tibi si vis exempla referri feminarum quae suos fortiter desideraverint, non
ostiatim quaeram; ex una tibi familia duas Cornelias dabo: primam Scipionis
filiam, Gracchorum matrem. Duodecim illa partus totidem funeribus recognovit;
et de ceteris facile est, quos nec editos nec amissos civitas sensit: Tiberium
Gaiumque, quos etiam qui bonos viros negaverit magnos fatebitur, et occisos
vidit et insepultos. Consolantibus tamen miseramque dicentibus 'numquam'
inquit 'non felicem me dicam, quae Gracchos peperi.'
4.
Cornelia Livi Drusi clarissimum iuvenem
inlustris ingenii, vadentem per Gracchana vestigia inperfectis tot rogationibus
intra penates interemptum suos, amiserat incerto caedis auctore. Tamen et acerbam mortem filii et inultam tam magno
animo tulit quam ipse leges tulerat.
5.
Iam
cum fortuna in gratiam, Marcia, reverteris, si tela quae in Scipiones
Scipionumque matres ac filias exegit, quibus Caesares petit, ne a te quidem
continuit?
Plena et infesta variis casibus vita est, a quibus nulli longa pax, vix
indutiae sunt. Quattuor liberos
sustuleras, Marcia. Nullum aiunt frustra cadere telum quod in confertum agmen
inmissum est: mirum est tantam turbam non potuisse sine invidia damnove
praetervehi?
6.
'At
hoc iniquior fortuna fuit quod non tantum eripuit filios sed elegit.' Numquam
tamen iniuriam dixeris ex aequo cum potentiore dividere: duas tibi reliquit
filias et harum nepotes; et ipsum quem maxime luges prioris oblita non ex toto
abstulit: habes ex illo duas filias, si male fers, magna onera, si bene, magna
solacia. In hoc te perduc ut illas cum videris admonearis filii, non doloris.
7.
Agricola
eversis arboribus quas aut ventus radicitus avolsit aut contortus repentino
impetu turbo praefregit sobolem ex illis residuam fovet et in <locum>
amissarum semina statim plantasque disponit; et momento (nam ut ad damna, ita
ad incrementa rapidum veloxque tempus est) adolescunt amissis laetiora.
8.
Has
nunc Metili tui filias in eius vicem substitue et vacantem locum exple et unum
dolorem geminato solacio leva. Est quidem haec natura mortalium, ut nihil magis
placeat quam quod amissum est: iniquiores sumus adversus relicta ereptorum
desiderio. Sed si aestimare volueris quam valde tibi fortuna, etiam cum
saeviret, pepercerit, scies te habere plus quam solacia: respice tot nepotes,
duas filias. Dic illud quoque, Marcia: 'moverer, si esset cuique fortuna pro
moribus et numquam mala bonos sequerentur: nunc video exempto discrimine eodem
modo malos bonosque iactari.'
|