1.
'Grave est tamen quem educaveris iuvenem, iam matri iam patri praesidium
ac decus amittere.' Quis
negat grave esse? sed humanum est. Ad hoc genitus es, ut perderes ut perires,
ut sperares metueres, alios teque inquietares, mortem et timeres et optares et,
quod est pessimum, numquam scires cuius esses status.
2.
Si
quis Syracusas petenti diceret: 'omnia incommoda, omnes voluptates futurae
peregrinationis tuae ante cognosce, deinde ita naviga. Haec sunt quae
mirari possis: videbis primum ipsam insulam ab Italia angusto interscissam
freto, quam continenti quondam cohaesisse constat; subitum illo mare inrupit et
Hesperium Siculo latus abscidit.
Deinde videbis (licebit enim tibi avidissimum maris verticem stringere) stratam
illam fabulosam Charybdin quam diu ab austro vacat, at, si quid inde
vehementius spiravit, magno hiatu profundoque navigia sorbentem.
3.
Videbis celebratissimum carminibus fontem
Arethusam, nitidissimi ac perlucidi ad imum stagni, gelidissimas aquas
profundentem, sive illas ibi primum nascentis invenit, sive inlapsum terris
flumen integrum subter tot maria et a confusione peioris undae servatum
reddidit.
4.
Videbis portum quietissimum omnium quos aut
natura posuit in tutelam classium aut adiuvit manus, sic tutum ut ne maximarum
quidem tempestatium furori locus sit. Videbis ubi Athenarum potentia fracta,
ubi tot milia captivorum ille excisis in infinitam altitudinem saxis nativus
carcer incluserat, ipsam ingentem civitatem et laxius territorium quam multarum
urbium fines sunt, tepidissima hiberna et nullum diem sine interventu solis.
5. Sed
cum omnia ista cognoveris, gravis et insalubris aestas hiberni caeli beneficia
corrumpet. Erit Dionysius illic tyrannus, libertatis iustitiae legum exitium,
dominationis cupidus etiam post Platonem, vitae etiam post exilium: alios uret,
alios verberabit, alios ob levem offensam detruncari iubebit, arcesset ad
libidinem mares feminasque et inter foedos regiae intemperantiae greges parum
erit simul binis coire. Audisti quid te invitare possit, quid absterrere:
proinde aut naviga aut resiste.'
6.
Post hanc denuntiationem si quis dixisset
intrare se Syracusas velle, satisne iustam querellam de ullo nisi de se habere
posset, qui non incidisset in illa sed prudens sciensque venisset?
Dicit omnibus nobis natura: 'neminem decipio. Tu si filios sustuleris, poteris habere formosos, et deformes poteris. Fortasse
multi nascentur: esse aliquis ex illis tam servator patriae quam proditor
poterit.
7.
Non est quod desperes tantae dignationis futuros
ut nemo tibi propter illos male dicere audeat; propone tamen et tantae futuros
turpitudinis ut ipsi maledicta sint. Nihil vetat illos tibi suprema praestare
et laudari te a liberis tuis, sed sic te para tamquam in ignem inpositurus vel
puerum vel iuvenem vel senem; nihil enim ad rem pertinent anni, quoniam nullum
non acerbum funus est quod parens sequitur.' Post has leges propositas si
liberos tollis, omni deos invidia liberas, qui tibi nihil certi spoponderunt.
|