1.
Sed ut ad solacia veniam, videamus primum quid curandum sit, deinde
quemadmodum. Movet lugentem desiderium
eius quem dilexit. Id per se tolerabile esse apparet; absentis enim afuturosque
dum vivent non flemus, quamvis omnis usus nobis illorum <cum> conspectu
ereptus sit; opinio est ergo quae nos cruciat, et tanti quodque malum est
quanti illud taxavimus. In nostra potestate remedium habemus: iudicemus illos
abesse et nosmet ipsi fallamus; dimisimus illos, immo consecuturi praemisimus.
2.
Movet
et illud lugentem: 'non erit qui me defendat, qui a contemptu vindicet.' Ut
minime probabili sed vero solacio utar, in civitate nostra plus gratiae orbitas
confert quam eripit, adeoque senectutem solitudo, quae solebat destruere, ad
potentiam ducit ut quidam odia filiorum simulent et liberos eiurent, orbitatem
manu faciant.
3.
Scio
quid dicas: 'non movent me detrimenta mea; etenim non est dignus solacio qui
filium sibi decessisse sicut mancipium moleste fert, cui quicquam in filio
respicere praeter ipsum vacat.' Quid igitur te, Marcia, movet? utrum quod
filius tuus decessit an quod non diu vixit? Si quod decessit, semper
debuisti dolere; semper enim scisti moriturum.
4.
Cogita nullis defunctum malis adfici, illa quae
nobis inferos faciunt terribiles, fabulas esse, nullas imminere mortuis
tenebras nec carcerem nec flumina igne flagrantia nec Oblivionem amnem nec
tribunalia et reos et in illa libertate tam laxa ullos iterum tyrannos:
luserunt ista poetae et vanis nos agitavere terroribus.
5.
Mors dolorum omnium exsolutio est et finis ultra
quem mala nostra non exeunt, quae nos in illam tranquillitatem in qua antequam
nasceremur iacuimus reponit. Si
mortuorum aliquis miseretur, et non natorum misereatur. Mors nec bonum nec
malum est; id enim potest aut bonum aut malum esse quod aliquid est; quod vero
ipsum nihil est et omnia in nihilum redigit, nulli nos fortunae tradit. Mala
enim bonaque circa aliquam versantur materiam: non potest id fortuna tenere
quod natura dimisit, nec potest miser esse qui nullus est.
6.
Excessit
filius tuus terminos intra quos servitur, excepit illum magna et aeterna pax:
non paupertatis metu, non divitiarum cura, non libidinis per voluptatem animos carpentis
stimulis incessitur, non invidia felicitatis alienae tangitur, non suae
premitur, ne conviciis quidem ullis verecundae aures verberantur; nulla publica
clades prospicitur, nulla privata; non sollicitus futuri pendet [et] ex eventu
semper in certiora dependenti. Tandem ibi constitit unde nil eum pellat, ubi
nihil terreat.
|