1.
'Nimis tamen cito perit et inmaturus.' Primum puta illi superfuisse --
comprende quantum plurimum procedere homini licet: quantum est? Ad
brevissimum tempus editi, cito cessuri loco venienti inpactum hoc prospicimus
hospitium. De nostris aetatibus loquor, quas incredibili celeritate convoluit?
Computa urbium saecula: videbis quam non diu steterint etiam quae vetustate
gloriantur. Omnia humana brevia et caduca sunt et infiniti temporis nullam
partem occupantia.
2.
Terram hanc cum urbibus populisque et fluminibus
et ambitu maris puncti loco ponimus ad universa referentes: minorem portionem
aetas nostra quam puncti habet, si omni tempori comparetur, cuius maior est
mensura quam mundi, utpote cum ille se intra huius spatium totiens remetiatur.
Quid ergo interest id extendere cuius quantumcumque fuerit incrementum non
multum aberit a nihilo? Uno modo multum est quod vivimus, si satis est.
3.
Licet mihi vivaces et in memoriam traditae
senectutis viros nomines, centenos denosque percenseas annos: cum ad omne
tempus dimiseris animum, nulla erit illa brevissimi longissimique aevi
differentia, si inspecto quanto quis vixerit spatio comparaveris quanto non
vixerit.
4.
Deinde sibi maturus decessit; vixit enim quantum
debuit vivere, nihil illi iam ultra supererat. Non una hominibus senectus est,
ut ne animalibus quidem: intra quattuordecim quaedam annos defetigavit, et haec
illis longissima aetas est quae homini prima; dispar cuique vivendi facultas
data est. Nemo nimis cito moritur, quia victurus diutius quam vixit non fuit.
5. Fixus
est cuique terminus: manebit semper ubi positus est nec illum ulterius
diligentia aut gratia promovebit. Sic habe, te illum [ulterius diligentiam] ex
consilio perdidisse: tulit suum metasque dati pervenit ad aevi.
6. Non
est itaque quod sic te oneres: 'potuit diutius vivere'. Non est interrupta eius
vita nec umquam se annis casus intericit. Solvitur quod cuique promissum est;
eunt via sua fata nec adiciunt quicquam nec ex promisso semel demunt. Frustra
voa ac studia sunt: habebit quisque quantum illi dies primus adscripsit. Ex illo quo primum lucem vidit iter mortis
ingressus est accessitque fato propior et illi ipsi qui adiciebantur
adulescentiae anni vitae detrahebantur.
7.
In
hoc omnes errore versamur, ut non putemus ad mortem nisi senes inclinatosque
iam vergere, cum illo infantia statim et iuventa, omnis aetas ferat. Agunt opus
suum fata: nobis sensum nostrae necis auferunt, quoque facilius obrepat, mors
sub ipso vitae nomine latet: infantiam in se pueritia convertit, pueritiam
pubertas, iuvenem senex abstulit. Incrementa ipsa, si bene computes,
damna sunt.
|