1.
Incipe virtutibus illum, non annis aestimare; satis diu vixit. Pupillus
relictus sub tutorum cura usque ad quartum decimum annum fuit, sub matris
tutela semper. Cum haberet suos penates, relinquere tuos noluit et in materno
contubernio, cum vix paternum liberi ferant, perseveravit. Adulescens statura,
pulchritudine, certo corporis robore castris natus militiam recusavit, ne a te
discederet.
2.
Computa,
Marcia, quam raro liberos videant quae in diversis domibus habitant; cogita tot
illos perire annos matribus et per sollicitudinem exigi, quibus filios in
exercitu habent: scies multum patuisse hoc tempus, ex quo nil perdidisti.
Numquam e conspectu tuo recessit; sub oculis tuis studia formavit excellentis
ingeni et aequaturi avum, nisi obstitisset verecundia, quae multorum profectus
silentio pressit.
3.
Adulescens
rarissimae formae in tam magna feminarum turba viros corrumpentium nullius se
spei praebuit, et cum quarundam usque ad temptandum pervenisset improbitas,
erubuit quasi peccasset, quod placuerat. Hac sanctitate morum effecit, ut puer
admodum dignus sacerdotio videretur, materna sine dubio suffragatione, sed ne
mater quidem nisi pro bono candidato valuisset.
4.
Harum
contemplatione virtutum filium gere quasi sinu! Nunc ille tibi magis vacat,
nunc nihil habet, quo avocetur; numquam tibi sollicitudini, numquam maerori
erit. Quod unum ex tam bono filio poteras dolere, doluisti; cetera,
exempta casibus, plena voluptatis sunt, si modo uti filio scis, si modo quid in
illo pretiosissimum fuerit intellegis.
5.
Imago dumtaxat fili tui perit et effigies non
simillima; ipse quidem aeternus meliorisque nunc status est, despoliatus
oneribus alienis et sibi relictus. Haec quae vides circumdata nobis, ossa
nervos et obductam cutem vultumque et ministras manus et cetera quibus involuti
sumus, vincula animorum tenebraeque sunt. Obruitur his, offocatur, inficitur,
arcetur a veris et suis in falsa coiectus. Omne illi cum hac gravi carne certamen est, ne abstrahatur et sidat;
nititur illo, unde demissus est. Ibi illum aeterna requies manet ex confusis
crassisque pura et liquida visentem.
|