1.
Puta itaque ex illa arce caelesti patrem tuum Marcia, cui tantum apud te
auctoritatis erat quantum tibi apud filium tuum, non illo ingenio, quo civilia
bella deflevit, quo proscribentis in aeternum ipse proscripsit, sed tanto
elatiore, quanto est ipse sublimior, dicere:
2.
'Cur
te, filia, tam longa tenet aegritudo? Cur in tanta veri ignoratione
versaris, ut inique actum cum filio tuo iudices, quod integro domus statu
integer ipse se ad maiores recepit suos? Nescis quantis fortuna procellis disturbet omnia? Quam nullis benignam
facilemque se praestiterit, nisi qui minimum cum illa contraxerant? Regesne
tibi nominem felicissimos futuros, si maturius illos mors instantibus
subtraxisset malis? an Romanos duces, quorum nihil magnitudini deerit, si
aliquid aetati detraxeris? an nobilissimos viros clarissimosque ad ictum
militaris gladi composita cervice curvatos?
3.
Respice
patrem atque avum tuum: ille in alieni percussoris venit arbitrium; ego nihil
in me cuiquam permisi et cibo prohibitus ostendi tam magno me quam videbar
animo scripsisse. Cur in domo nostra diutissime lugetur qui felicissime
moritur? Coimus omnes in unum videmusque non alta nocte circumdati nil apud
vos, ut putatis, optabile, nil excelsum, nil splendidum, sed humilia cuncta et
gravia et anxia et quotam partem luminis nostri cernentia!
4.
Quid dicam nulla hic arma mutuis furere
concursibus nec classes classibus frangi nec parricidia aut fingi aut cogitari
nec fora litibus strepere dies perpetuos, nihil in obscuro, detectas mentes et
aperta praecordia et in publico medioque vitam et omnis aevi prospectum
venientiumque?
5. 'Iuvabat
unius me saeculi facta componere in parte ultima mundi et inter paucissimos
gesta. Tot saecula, tot aetatium contextum, seriem, quicquid annorum est, licet
visere; licet surrectura, licet ruitura regna prospicere et magnarum urbium
lapsus et maris novos cursus.
6.
Nam si tibi potest solacio esse desideri tui
commune fatum, nihil quo stat loco stabit, omnia sternet abducetque secum
vetustas. Nec hominibus solum (quota enim ista fortuitae potentiae portio est?),
sed locis, sed regionibus, sed mundi partibus ludet. Totos supprimet montes et
alibi rupes in altum novas exprimet; maria sorbebit, flumina avertet et
commercio gentium rupto societatem generis humani coetumque dissolvet; alibi
hiatibus vastis subducet urbes, tremoribus quatiet et ex infimo pestilentiae
halitus mittet et inundationibus quicquid habitatur obducet necabitque omne
animal orbe submerso et ignibus vastis torrebit incendetque mortalia. Et cum tempus advenerit, quo se mundus
renovaturus extinguat, viribus ista se suis caedent et sidera sideribus
incurrent et omni flagrante materia uno igni quicquid nunc ex disposito lucet
ardebit.
7.
Nos
quoque felices animae et aeterna sortitae, cum deo visum erit iterum ista
moliri, labentibus cunctis et ipsae parva ruinae ingentis accessio in antiqua
elementa vertemur.'
Felicem filium tuum, Marcia, qui ista iam novit!
|