Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Publius Ovidius Naso Tristia IntraText CT - Text |
Bis me sol adiit gelidae post frigora brumae,
bisque suum tacto Pisce peregit iter.
tempore tam longo cur non tua dextera versus
quamlibet in paucos officiosa fuit?
cur tua cessavit pietas scribentibus illis,
exiguus
nobis cum quibus usus erat?
cur, quotiens alicui chartae sua vincula dempsi,
illam speravi nomen habere tuum?
di faciant ut saepe tua sit epistula dextra
scripta, sed e multis reddita nulla mihi.
quod
precor, esse liquet: credam prius ora Medusae
Gorgonis anguineis cincta fuisse comis,
esse canes utero sub virginis, esse Chimaeram,
a truce quae flammis separet angue leam,
quadrupedesque hominis cum pectore pectora iunctos,
tergeminumque
virum tergeminumque canem,
Sphingaque et Harpyias serpentipedesque Gigantas,
centimanumque Gyen semibovemque virum.
haec ego cuncta prius, quam te, carissime, credam
mutatum curam deposuisse mei.
innumeri
montes inter me teque viaeque
fluminaque et campi nec freta pauca iacent:
mille potest causis, a te quae littera saepe
missa sit, in nostras rara venire manus;
mille tamen causas scribendo vince frequenter,
excusem
ne te semper, amice, mihi.